Charter Document - 00330308
| Charter Number: | 00330308 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1262 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Neweportpaynel a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo sexto coram Nicholao de Turri Roberto de Perywes Willelmo de Englefeld et Adam de Greynuille iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Henricum magistrum hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie querentem et Ricardum le Dosiere de Oxonia deforciantem de uno mesuagio et sex seldis cum pertinenciis in Oxonia unde placitum conuentionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Ricardus recognouit predictum mesuagium et predictas seldas cum pertinenciis scilicet illud mesuagium et illas seldas cum pertinenciis que idem Ricardus prius tenuit de predicto magistro esse ius ipsius magistri et ecclesie sue sancti Iohannis et illa remisit et quieta clamauit de se et heredibus suis predicto magistro et successoribus suis et ecclesie sue predicte in perpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamancia fine et concordia idem magister concessit pro se et successoribus suis quod ipsi de cetero inuenient eidem Ricardo racionabilia estoueria sua in predicto hospitali tam in uictu quam uestitu ita scilicet quod singulis diebus sedebit ad prandium in mensa cum liberis seruientibus eiusdem domus uel quod quolibet die percipiet unum panem precii unius oboli unum galonem ceruisie de ceruisia seruiencium eiusdem domus et unum ferculum seruientis de coquina et quod inuenient eidem Ricardo singulis annis unam robam precii quinque solidorum ad Natale domini uel quinque solidos in opcione eiusdem Ricardi tota uita ipsius Ricardi Et preterea idem magister recepit predictum Ricardum in singulis benefactis et oracionibus que decetero fient in ecclesia sua predicta in perpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Neweportpaynellocation a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo sextodate coram Nicholao de Turriname Roberto de Perywesname Willelmo de Englefeldname et Adam de Greynuille iusticiariisname itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Henricum magistrum hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxoniename querentem et Ricardum le Dosiere de Oxonianame deforciantem de uno mesuagio et sex seldis cum pertinenciis in Oxonia unde placitum conuentionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Ricardusname recognouit predictum mesuagium et predictas seldas cum pertinenciis scilicet illud mesuagium et illas seldas cum pertinenciis que idem Ricardusname prius tenuit de predicto magistroname esse ius ipsius magistriname et ecclesie sue sancti Iohannisname et illa remisit et quieta clamauit de se et heredibus suis predicto magistroname et successoribus suis et ecclesie sue predicte in perpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamancia fine et concordia idem magistername concessit pro se et successoribus suis quod ipsi de cetero inuenient eidem Ricardoname racionabilia estoueria sua in predicto hospitaliname tam in uictu quam uestitu ita scilicet quod singulis diebus sedebit ad prandium in mensa cum liberis seruientibus eiusdem domus uel quod quolibet die percipiet unum panem precii unius oboli unum galonem ceruisie de ceruisia seruiencium eiusdem domus et unum ferculum seruientis de coquina et quod inuenient eidem Ricardoname singulis annis unam robam precii quinque solidorum ad Natale domini uel quinque solidos in opcione eiusdem Ricardiname tota uita ipsius Ricardiname Et preterea idem magistername recepit predictum Ricardumname in singulis benefactis et oracionibus que decetero fient in ecclesia sua predicta in perpetuum
