Charter Document - 00330306

Charter Document - 00330306


Charter Number: 00330306
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Eme uxor W le Cuper et ego Nicholaus filius eius primogenitus et heredes nostri tenemur [reddere] hospitali sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie et fratribus ibidem deo seruientibus pro quadam terra que est infra muros Oxonie que iacet inter terram que fuit Hardin Palmerii et terram Symonis filii Iohannis quatuor solidatas annuas pro omni seruicio scilicet xii denarios ad festum sancti Michaelis ad Nathale Domini xii denarios ad Pascha xii denarios ad festum sancti Petri in autumno xii denarios Et ne predicta obliuioni tradantur sed rata permaneant nobis et heredibus nostris seruanda ego Eme predicta et ego Nicholaus filius eius presens scriptum sigillorum nostrorum munimine corroborauimus Hiis testibus Thoraldo le Cordewaner Laurencio Halegod Andrea Halegod Ricardo Molendinario Roberto Waldri Thoma Scriptore Rogero Petit et multis aliis

Source (click image below to view full size)