Charter Document - 00330304
Charter Number: | 00330304 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1220 - 1226 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Simeonis dedi et concessi deo et beate Marie et hospitali sancti Iohannis Baptiste sito extra portam orientalem Oxonie pro anima mea et patris mei et matris mee et uxorum mearum terram quam Elwinus le Turnur et post Henricus filius suus tenuerunt de me et quam postea emi de Rogero filio dicti Elwini in parochia beati Petri in Oxonia tenendam in perpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis tres solidos scilicet ad Annuntiationem beate Marie decem et octo denarios et ad festum sancti Michaelis decem et octo denarios pro omni seruicio Ut autem mea donacio et concessio rata et stabilis permaneat eam sigilli mei appositione confirmaui Hiis testibus Toma filio Edwini tunc maiore Philippo Molendinario Turaldo le Cordewaner Iohanne Padi Laurentio Halegot Andrea fratre eius Aluredo de Elmeley Ricardo Bodin Thoma filio Widonis Henrico filio Henrici Willelmo Crampe Iohanne de Kingestune et aliis