Charter Document - 00330291
Charter Number: | 00330291 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1215 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Humfridi de Botele et ego Matildis soror Radulfi filii Simonis Cordewanerii et ego Thedolf filius predicte Matillidis concessimus dimisimus et liberauimus hospitali sancti Iohannis ad portam orientalem Oxonie et fratribus ibidem deo seruientibus totam medietatem illius tenementi quod fuit Radulfi filii Simonis Cordewanerii in parochia sancti Petri uersus portam orientalem Oxonie quod tenementum est propius terre Roberti filii Waldri et medietatem seruitii terre que fuit Ernisii Turnur in eadem parochia habendum et tenendum illis et eorum successoribus de nobis et heredibus nostris in feodo et hereditate libere quiete plene et integre reddendo inde annuatim xxi denarios de quibus acquietabunt nos et heredes nostros annuatim uersus capitalem dominum de xii denariis et ad luminare ecclesie sancti Petri uersus portam orientalem de tribus denariis scilicet ad Natale Domini et nobis et heredibus nostris reddent annuatim sex denarios ad festum sancti Michaelis pro omni seruitio et exaccione Et nos et heredes nostri warantizabimus predictum tenementum cum predicto seruitio predicto hospitali et fratribus ibidem deo seruientibus et eorum successoribus contra omnes homines et feminas Pro hac autem concessione dimissione liberatione et warantizatione predicti fratres dederunt nobis decem marcas sterlingorum in gersuma de elemosinis eis datis Et quia uolumus quod hec predicta firma et stabilia in perpetuum permaneant hanc presentem cartam sigillis nostris confirmauimus Hiis testibus Toma filio Edwini tunc maiore Oxonie Henrico filio Simeonis Radulfo Halegod Roberto Oein Toraldo Allutario Petro filio Toraldi Laurentio Halegod Toma Feteplace Andrea Halegod Ricardo Molendinario Pentecoste Roberto Waldri et aliis