Charter Document - 00330275
Charter Number: | 00330275 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes quod ego Henricus filius Simeonis ratum habeo donationem et concessionem quam Ailwinus le Turnur fecit Roberto filio Waudri in mariagio cum Amicia filia sua de terra que fuit Osberti Fabri scilicet que iacet inter mesuagium predicti Ailwini et terram Radulfi filii Simonis le Cordewaner quam terram predictus Robertus filius Waudri tenet de me et heredibus meis illi et heredibus suis quos de predicta Amicia habebit reddendo inde annuatim vi solidos et viii denarios pro omni seruicio quatuor terminis scilicet xx d ad festum sancte Marie in Marcio et xx d ad Natiuitatem sancti Iohannis Baptiste et xx d ad festum sancti Michaelis et xx d ad festum sancti Thome apostoli Et quia uolo ut hoc ratum et inconcussum permaneat inpressione sigilli mei confirmaui Hiis testibus Thoma filio Ailrici Turode le Cordewaner Waltero filio Iohannis Ricardo fratre Homed[eu] Roberto Log I Ynkenuf Adam filio Waudri Edwardo filio Willelmi Willelmo Crust et multis aliis