Charter Document - 00330273
| Charter Number: | 00330273 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation, Sale |
| Date: | 1264 - 1265 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gunnora que fui uxor Willelmi de Wintonia speciarii de Oxonia in ligia potestate mea et uiduitate dedi concessi remisi quietum clamaui et hoc presenti carta mea confirmaui pro me et heredibus meis Henrico de Lincolnia et heredibus suis uel assignatis totum ius meum et clamium que habui uel habere potui racione dotis mee siue cuiuscunque iuris alterius [in uno mesuagio cum pertinen]ciis quod dictus Willelmus quondam maritus meus predicto Henrico uendidit quod mesuagium est inter terram Iohannis Filekyng uersus orientem ex parte una et terram illam que aliquo tempore fuit dicti Willelmi quondam mariti mei uersus occidentem ex parte altera in parochia beati Petri orientalis Oxonie habendum et tenendum dicto Henrico et heredibus suis uel assignatis libere quiete integre pacifice et honorifice in perpetuum Pro hac autem donatione concessione remissione quieta clamantia et presentis carte mee confirmatione dedit michi predictus Henricus quadraginta solidos sterlingorum ad magnum negotium meum pre manibus In cuius rei robur et testimonium huic scripto sigillum meum apposui hiis testibus Nicholao de Stocwelle maiore Willelmo de Ho et Galfrido le Mercer prepositis tunc temporis Oxonie Willelmo Iuuene le Spicer Ricardo filio Nicholai Adam [] Iohanne Filekyng Ricardo Marescallo Willelmo de Pikeringe ligatore librorum Simone Scoto Reginaldo le Lyur [] Balle Iohanne filio Simonis Henrico Balle et aliis
