Charter Document - 00330270
Charter Number: | 00330270 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Will |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris Henricus de Swapham salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod ego ad festum sancti Martini anno domini mcc septuagesimo de domibus meis in parochia beati Petri orientalis in magno uico Oxonie que scite sunt inter domos Uniuersitatis ex una parte et domos Iohannis Fileking ex altera in hunc modum testamentum meum ordino et facio In primis lego dictas domos cum suis pertinentiis hospitali sancti Iohannis Oxonie possidendas post mortem Willelmi fratris mei reddendo capitalibus dominis seruitium debitum et consuetum Uolo autem quod fratres dicti hospitalis ponantur primo in saisinam dictarum domuum cum pertinentiis et postea recipiet dictus Willelmus frater meus ipsas domos de predictis fratribus quas sibi lego in presenti testamento tenendas et habendas toto tempore uite sue reddendo inde annuatim predicto hospitali et fratribus pro illa parte domorum quarum principales domini sunt decem solidos argenti et pro alia parte domorum capitalibus dominis seruitium debitum et consuetum Dictum autem hospitale et fratres warantizabunt acquietabunt et defendent dictas domos cum pertinentiis dicto Willelmo fratri meo toto tempore uite sue per predicta seruitia contra omnes homines In cuius rei testimonium presenti testamento meo sigillum meum una cum sigillis Willelmi fratris mei Willelmi ligatoris librorum Symonis Scot executorum meorum apposui
Markups
Names Markup:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris Henricus de Swaphamname salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod ego ad festum sancti Martini anno domini mcc septuagesimodate de domibus meis in parochia beati Petri orientalis in magno uico Oxonie que scite sunt inter domos Uniuersitatisname ex una parte et domos Iohannis Filekingname ex altera in hunc modum testamentum meum ordino et facio In primis lego dictas domos cum suis pertinentiis hospitali sancti Iohannis Oxoniename possidendas post mortem Willelmi fratrisname mei reddendo capitalibus dominis seruitium debitum et consuetum Uolo autem quod fratresname dicti hospitalis ponantur primo in saisinam dictarum domuum cum pertinentiis et postea recipiet dictus Willelmus fratername meus ipsas domos de predictis fratribusname quas sibi lego in presenti testamento tenendas et habendas toto tempore uite sue reddendo inde annuatim predicto hospitaliname et fratribusname pro illa parte domorum quarum principales domini sunt decem solidos argenti et pro alia parte domorum capitalibus dominis seruitium debitum et consuetum Dictum autem hospitalename et fratresname warantizabunt acquietabunt et defendent dictas domos cum pertinentiis dicto Willelmo fratriname meo toto tempore uite sue per predicta seruitia contra omnes homines In cuius rei testimonium presenti testamento meo sigillum meum una cum sigillis Willelmi fratrisname mei Willelmi ligatoris librorumname Symonis Scot executorumname meorum apposui