Charter Document - 00330241

Charter Document - 00330241


Charter Number: 00330241
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1215 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Elye concessi et dimisi et liberaui et quietumclamaui deo et domui hospitalis sancti Iohannis ad portam orientalem Oxonie et fratribus ibidem deo seruientibus totam terram quam tenui de predicto hospitali scilicet illam que iacet inter terram Rogeri Bolle et terram Willelmi de Haliwelle in parochia sancti Iohannis Baptiste in uilla Oxonie solutam et quietam pro me et heredibus meis predicto hospitali et fratribus ibidem deo seruientibus et eorum successoribus in perpetuum sine aliqua calumpnia et occasione Et pro hac concessione et dimissione et liberatione et quieta clamacione predicte terre fratres predicti hospitalis dederunt michi decem marcas sterlingorum in gersumma Et ut omnia predicta sicut prediuisa sunt firma et stabilia in perpetuum permaneant hanc presentem cartam sigilli mei munimine confirmaui hiis testibus Thoma filio Edwini tunc maiore Oxonie Hugone Faluo et Philippo Burgeis tunc prepositis Willelmo filio Willelmi Elis Daniele filio Willelmi Rogero Gernun Hugone Gargath magistro Roberto Scotico Elya capellano predicti hospitalis Ricardo Molendinario Ricardo Curteis Andrea Halegod Waltero Coch Willelmo Uenatore et multis aliis

Source (click image below to view full size)