Charter Document - 00330240

Charter Document - 00330240


Charter Number: 00330240
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1220 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Helye concessi et dimisi et liberaui et quietum clamaui deo et domui hospitalis sancti Iohannis ad portam orientalem Oxonie et fratribus ibidem deo seruientibus totam terram quam tenui de predicto hospitali cum omnibus pertinenciis suis scilicet illam que iacet inter terram Rogeri Bolle et terram Willelmi de Haliwelle in parochia sancti Petri uersus portam orientalem Oxonie solutam et quietam pro me et heredibus meis predicto hospitali et fratribus ibidem deo seruientibus et eorum successoribus in perpetuum sine aliqua calumpnia et occasione Et pro hac mea concessione et dimissione et liberatione et quieta clamatione predicte terre fratres predicti hospitalis dederunt michi decem marcas sterlingorum in gersumma et Willelmo filio meo unum par calcarium Et ut hec omnia predicta sicut prediuisa sunt firma et stabilia imperpetuum permaneant hanc presentem cartam sigilli mei munimine confirmaui Hiis testibus Toma filio Edwini tunc maiore Oxonie Hugone Faluo et Philippo Burgeis tunc prepositis Daniele filio Willelmi filii Helye Toraldo Allutario Rogero Fesant Laurentio Halegod magistro Roberto Scotico Elya capellano predicti hospitalis Rogero Gernun Hugone Gargathe Ricardo Molendinario Ricardo Curteis Andrea Halegod Toma Struth Waltero Coch Willelmo Uenatore et multis aliis

Source (click image below to view full size)