Charter Document - 00330238

Charter Document - 00330238


Charter Number: 00330238
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1231 - 1234
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod ego Henricus filius Simonis concessi dimisi et liberaui et quietum clamaui pro me et heredibus meis deo et sancte Marie et sancto Iohanni et hospitali sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie ad sustentacionem pauperum omne quod habui in tenemento quod fuit Acei le Mercer quod de me tenuit in parochia sancti Iohannis in Oxonia et omne quod habui in tenemento quod fuit Widonis Sutoris in parrochia sancti Petri uersus portam orientalem Oxonie et omne quod habui in tenemento quod fuit Nicholai Nigri in parrochia sancti Petri saluo michi et heredibus meis annuatim uno obolo de tenemento quod fuit Nicholai Nigri Et ego et heredes mei warantizabimus predicta tenementa predicto hospitali contra omnes homines in perpetuum saluo ut tenentes predicti teneant hereditarie de predicto hospitali sicut de me tenuerunt Pro hac autem concessione dimissione liberatione et quieta clamatione et warantizatione magister et fratres predicti hospitalis dederunt michi sexaginta solidos sterlingorum in gersumma Et ut hec predicta rata et inconcussa in perpetuum permaneant hanc presentem cartam sigillo meo confirmaui hiis testibus Petro filio Turoldi tunc maiore Philippo Molendinario Roberto Oein Laurencio Halegod Andrea Halegod Ricardo Molendinario Roberto Waldri Willelmo clerico Toma filio Widonis Gilberto Caret[ario] et aliis

Source (click image below to view full size)