Charter Document - 00330153

Charter Document - 00330153


Charter Number: 00330153
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1234 - 1235
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Andreas Halegod de Oxonia dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui hospitali sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie et fratribus ibidem deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et animarum antecessorum et successorum meorum ad sustentacionem pauperum et infirmorum in eodem hospitali annuatim faciendam totam terram cum omnibus pertinentiis suis quam emi de Gileberto Carectario Oxonie que terra iacet inter terram que fuit Iohannis presbiteri ex una parte et terram que fuit Willelmi fratris predicti Gileberti extra prenominatam portam Oxonie orientalem habendam et tenendam eidem hospitali et confratribus predictis et eorum successoribus imperpetuum libere et quiete et integre pacifice et honorifice sicut carta quam idem Gilebertus michi inde sigillauit testatur Et ut hec mea donatio et concessio et confirmatio rata et inconcussa in perpetuum permaneant cartam predicti Gileberti prenominatam predictis confratribus dedi et hoc presens scriptum ad eiusdem robur et munimen sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus Petro filio Toroldi tunc maiore Oxonie Ricardo filio Henrici Willelmo clerico tunc prepositis Oxonie Roberto Oeyn Philippo Molendinario Henrico filio Henrici Thoma filio Walteri Pentecoste Galfrido de Stokwelle Roberto Bodin Roberto Waldri Nicholao Whistle Adam Whistle Rogero le Boltere Willelmo Superbo Alexandro de Shaftesburi Willelmo Canun Thoma Griffin Willelmo de Mildecumbe clerico et aliis

Source (click image below to view full size)