Charter Document - 00330090
Charter Number: | 00330090 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Obligation |
Date: | 1272 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Gilbertus le Bolter extra portam orientalem Oxonie salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra me et heredes meos teneri magistro et fratribus hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie et eorum successoribus per omnia tenementa mea et bona mea mobilia et immobilia ubicumque fuerint inuenta quocienscumque uel quandocumque Iuliana filia Mathei le Bolter predictum magistrum hospitalis et fratres uoluerit inquietare uel inplacitare de domo que aliquando fuit Ricardi de Walingforde Et ad omnia supradicta fideliter obseruanda obligo me et omnia bona mea supradicta potestati uicecomitis Oxonie qui pro tempore fuerit ut possit me distringere per omnia bona supradicta et eciam per corpus meum si necesse fuerit quod absit In cuius rei testimonium has litteras patentes predicto magistro et fratribus fieri feci