Charter Document - 00330082

Charter Document - 00330082


Charter Number: 00330082
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1240
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant qui sunt et qui uenturi sunt quod ego Laurencius filius Rosselini in plena sanitate mea et potestate concessi dedi liberaui et quietum clamaui deo et sancto Iohanni et fratribus hospitalis sancti Iohannis Oxonie extra portam orientalem illud feodum cum mesuagio et pertinentiis suis quod ego tenui de predicto hospitali et fratribus illud scilicet quod Edmundus le Chapelier et Leticia uxor eius de me tenuerunt quod iacet inter terram Iohannis Carpentarii et terram Roberti Ruffi extra dictam portam similiter unum aliud feodum cum alio mesuagio et cum pertinentiis suis quod ego similiter tenui de predicto hospitali et fratribus quod alterum mesuagium Gillebertus le Boltere et Heudelina uxor eius de me tenuerunt iacens inter terram Roberti Ruffi et meum capitale mesuagium in quo mansi similiter dedi dimisi liberaui et quietum clamaui dictis hospitali et fratribus unam partem terre non mensuratam que iacet retro curiam que fuit Heudeline et extendit se usque ad gardinum dictorum fratrum et similiter unam partem gardini mei quod iacet retro domum meam capitalem que pars gardini habet in longitudine triginta et duas ulnas ferreas regis et in latitudine extendit se a terra Walteri Godecnaue usque ad terram Edmundi le Chapelier similiter et totum pratum quod habui in prato quod uocatur Paris habenda et possidenda omnia prenominata dicto hospitali et fratribus et eorum successoribus libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam imperpetuum Et ego et heredes mei warantizabimus dictis fratribus et eorum successoribus prenominata cum pertinenciis contra omnes Pro hac autem concessione donatione et quieta clamatione dicti fratres in garsuma michi dederunt centum solidos sterlingorum Ut suprascripta sicut prediuisum est robur optineant carte presenti sigillum meum apposui Hiis testibus Petro Torout tunc maiore Oxonie Roberto Hoein Philippo le Munnier Ricardo le Munnier Laurentio Halegod Andrea Halegod Thoma Greffin Rogero le Bolter et multis aliis

Source (click image below to view full size)