Charter Document - 00330070

Charter Document - 00330070


Charter Number: 00330070
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1191 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Hugo Malaunay salutem in domino Noueritis uniuersi quod ego dedi et concessi et liberaui et hac mea carta confirmaui deo et herebergerie hospitalis sancti Iohannis Baptiste site extra portam orientalem Oxenefordie et fratribus ibidem deo seruientibus pro salute anime mee et pro salute animarum patris et matris mee et omnium parentum meorum predecessorum et successorum in puram et liberam et perpetuam elemosinam totam terram et omnia tenementa intra burgum Oxenefordie et extra que Petrus Boterel tenuit die qua fuit uiuus et mortuus de quibus scilicet dominus Iohannes comes Moretein inuestitus et insaisitus fuit die qua dominus Ricardus rex Anglie et Philippus rex Francie ceperunt iter peregrinationis sue eundi uersus Ierusalem et idem comes Iohannes dedit michi in pratis in pascuis in gardino in aquis in piscariis in uiis in semitis in chiminis et in omnibus aliis rebus et in omnibus pertinentiis et in omnibus libertatibus preter decem solidatas redditus quas dictus Iohannes comes dederat antea fratribus predicti hospitalis extra portam Oxenefordie predictam tenenda et habenda in perpetua stabilitate libere et quiete et honorifice et integre sicut premissum est de me et heredibus meis pro quadraginta solidis reddendis annuatim pro omni seruiiio et pro omni exactione seculari uidelicet uiginti solidos ad festum sancte Marie in Marcio et uiginti solidos ad festum sancti Michaelis et pro omnibus prenominatis tenementis ad me pertinentibus fratres predicti hospitalis donauerunt michi decem libras argenti et unum palefridum duarum marcarum in recognitionem Et quia uolo ut hec mea caritatiua donatio rata et firma predicto hospitali et fratribus ibidem seruientibus deo et sancto Iohanni permaneat hoc meum scriptum sigilli munimine dignum duxi corroborare hiis testibus Iordano de Walinges Willelmo capellano eius de Sobinton Radulfo Foliot Roberto de Chaugraue Oliuero de Hesele Turstano Basseth T filio Ricardi de Appeltone Willelmo Quatermanus Amauri de Chalgraue Reginaldo le Angeuin de ciuibus Oxon[efordie] Iohanne Kepeharm Laurentio filio eius Willelmo le Knit Henrico filio Segrim Thoma filio Ailrici Willelmo filio Radulfi Henrico filio Symeon Gileberto le Turnur Galfrido Godegnaue et multis aliis

Source (click image below to view full size)