Charter Document - 00330068

Charter Document - 00330068


Charter Number: 00330068
Cartulary Title: The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus filius Alwyni Thornarii concessi et dimisi et liberaui et hac presenti carta mea confirmaui Rogero de Ake et Matildi uxori eius totam terram meam extra portam orientalem Oxonie uersus austrum que iacet inter terram que fuit Willelmi Log et terram que fuit Willelmi Redulf uidelicet centum et quinquaginta ulnas regis ferreas in longitudine et octo ulnas regis ferreas in latitudine cum pertinenciis habendam et tenendam de me et heredibus meis illis et heredibus suis libere et quiete ita scilicet quod quiuis eorum uel qui diucius superstes extiterit dictam terram cum pertinenciis possit dare uel uendere uel assignare uel quoquomodo uoluerit alienare reddendo inde michi et heredibus meis illi et heredes eorum uel assignati quatuor solidos et unum denarium ad quatuor terminos anni pro omni seruicio exactione et demanda scilicet ad festum sancti Michaelis xii d ad Natiuitatem Domini xii d ad festum sancte Marie in Marcio xii d ad festum sancti Iohannis Baptiste xiii d et ego Rogerus predictus et heredes mei warantizabimus prenominatam terram cum pertinenciis predictis Rogero et Matildi uel illi qui de ipsis diucius superstes extiterit uel heredibus suis uel assignatis contra omnes mares et feminas Pro hac uero concessione et dimissione et liberacione et carte mee confirmacione dederunt michi predicti Rogerus et Matildis duas marcas sterlingorum in gersumam Et ut predicta robur optineant scripto presenti sigillum meum apposui hiis testibus Roberto Waldri Hernisio fratre meo Henrico fratre meo Rogero Petith Ada Waldri Iohanne Kepharm Reginaldo Kepharm Petro de Wyntonya Iohanne Mocche Waltero Thoui et multis aliis

Source (click image below to view full size)