Charter Document - 00330059
Charter Number: | 00330059 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1235 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant uniuersi quod ego Henricus Inge concessi et quietum clamaui pro me et heredibus meis Andree Halegod et heredibus suis uel suis assignatis omne quod habui uel quod habere potui in tenemento illo cum pertinenciis quod Willelmus Bike de me tenuit pro uiginti denariis per annum quod tenementum est inter terram Reginaldi le Hare et terram Roberti Capeler extra portam orientalem Oxonie saluo tamen ut Willelmus Bike et heredes eius teneant hereditarie de predicto Andrea et de heredibus eius sicut de me tenuerunt scilicet pro uiginti denariis per annum reddendis ad duos terminos scilicet ad festum sancti Michaelis decem denarios et ad festum sancte Marie in Marcio decem denarios pro omni seruicio Pro hac autem concessione et quietaclamatione predictus Andreas dedit michi uiginti solidos sterlingorum Et ne hec predicta obliuioni tradantur huic scripto sigillum meum apposui hiis testibus Petro filio Turoldi [] Oein Laurentio Halegod Pentecoste Ricardo Molendinario Gileberto Caretario Nicholao Wistle Rogero [] Iohanne [] Willelmo Burgeis et aliis