Charter Document - 00330033
| Charter Number: | 00330033 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1225 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus Inge dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Waltero filio Hugonis Wapulatoris lane illam domum cum pertinenciis extra portam orientalem Oxonie que iacet inter terram Anger et terram Willelmi Chese illi et heredibus suis uel cui assignare uoluerit tenendam et habendam de me et heredibus meis in feudo et hereditate libere et quiete plene et integre pro duobus solidis annuatim reddendis ad quatuor terminos anni uidelicet sex denarios ad festum sancti Michaelis et sex ad natale Domini et sex ad festum sancte Marie in Marcio et sex ad festum sancti Iohannis Baptiste Et ego predictus Henricus et heredes mei warantizabimus predictam domum cum pertinenciis predicto Waltero et heredibus suis uel cui assignare uoluerit contra omnes homines mares et ut hec omnia sicut prediuisa sunt rata et inconcussa permaneant presentem cartam sigillo meo confirmaui Pro hac uero concessione et liberatione et donacione predictus Walterus dedit predicto Henrico unas estiuales in gersummam Hiis testibus Rogero Paruo Roberto Waldri Rogero Turnur Willelmo Caluo Henrico Uinitario Galfrido Inge et multis aliis
