Charter Document - 00330024
| Charter Number: | 00330024 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist [Oxford] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1230 - 1231 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Chese et ego Emma Chese dedimus et concessimus et presenti scripto confirmauimus Willelmo Crompe totum tenementum nostrum cum pertinenciis quod est inter domum quam tenuimus et tenementum quod fuit Radulfi Belewe in parochia sancti Petri extra portam orientalem Oxonie et totam curiam cum clostura extendente se usque fossetum quod est inter paruum pratum quod fuit Willelmi Redulf et terram que fuit Hugonis le Boltere et a dicto fosseto integre totam curiam extendentem se uersus austrum cum omnibus pertinenciis suis sicut inter nos di[nosc]itur tenendum et habendum sibi et heredibus suis et suis assignatis imperpetuum de nobis et heredibus nostris libere et quiete plene et integre pacifice et honorifice reddendo inde annuatim nobis et heredibus nostris duos solidos ad duos anni terminos scilicet ad Pascha duodecim denarios et ad festum sancti Michaelis duodecim denarios pro omni seruicio exaccione et demanda et nos et heredes nostri warantizabimus dicto Willelmo Crompe et heredibus suis et suis assignatis totum prenominatum tenementum et closturam prenominatam sicut predictum est cum omnibus pertinenciis suis contra omnes homines et omnes feminas Pro hac autem [donacione] concessione et warantizacione dedit nobis predictus Willelmus triginta solidos esterlingorum et unam tunicam et unam supertunicam de russetto Et ut hec omnia prescripta firma sint et stabilia imperpetuum presenti scripto ego Willelmus Chese et ego Emma Chese sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Iohanne Pady tunc maiore Oxonie Pentecost et Henrico filio Thome tunc prepositis Thoma filio Waited Iohanne Crompe Nicholao Whistle Laurencio Ruffo Iohanne Kepharm Ale[xandro] le Wimpler Roberto filio Eadmundi Willelmo Bike Osberto cum auro Iordano filio Alexandri Radulfo Godeknaue Iohanne M[] Gileberto Caretario et aliis
