Charter Document - 00320325
Charter Number: | 00320325 |
---|---|
Cartulary Title: | The Beauchamp Cartulary, 1100-1268 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1257 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conventio facta inter Paganum Barun [de] Alencestr[] et Agnetem uxorem eius ex una parte et Robertum de Baginghedena ex altera videlicet quod prenominati Paganus et Agnes concesserunt et ad terminum tradiderunt pretaxato Roberto unam acram prati in prato quod vocatur Wodemedwe cum pertinenciis suis illam scilicet acram que jacet juxta pratum Radulfi de Cruse que vocatur Barnardisacre habend et tenend [de] prenominatis Pagano et Agnete et heredibus eorum vel eorum assignatis prenominato Roberto et heredibus suis vel eius assignatis a festo beate Marie in Martio anno regni regis Henrici filii regis Johannis xli usque ad terminum octodecim annorum proxime sequentium completum libere et quiete absque calumpnia predictorum Pagani et Agnetis vel eorum heredum Prenominati vero Paganus et Agnes et heredes eorum vel eorum asignati predicto Roberto et heredibus suis vel suis assignatis totam prenominatam acram prati cum pertinenciis usque ad finem dicti termini contra omnes homines et feminas warantizabunt Pro hac autem concessione traditione et dicti termini warantizatione prenominatus Robertus dedit pretaxatis Pagano et Agneti viginti solidos sterlingos premanibus Et ad majorem huius conventionis securitatem utraque pars huic conventioni sigillum suum apposuit Hiis testibus Rogero Osmund[] Simone de Scholthull[] Willelmo filio Alexandri Willelmo Cradok[] Waltero Eswy et aliis
Markups
Names Markup:
Hec est conventio facta inter Paganum Barun [de] Alencestrname[] et Agnetem uxoremname eius ex una parte et Robertum de Baginghedenaname ex altera videlicet quod prenominati Paganusname et Agnesname concesserunt et ad terminum tradiderunt pretaxato Robertoname unam acram prati in prato quod vocatur Wodemedwe cum pertinenciis suis illam scilicet acram que jacet juxta pratum Radulfi de Crusename que vocatur Barnardisacre habend et tenend [de] prenominatis Paganoname et Agnetename et heredibus eorum vel eorum assignatis prenominato Robertoname et heredibus suis vel eius assignatis a festo beate Marie in Martio anno regni regis Henrici filii regis Johannis xlidate usque ad terminum octodecim annorum proxime sequentium completum libere et quiete absque calumpnia predictorum Paganiname et Agnetisname vel eorum heredum Prenominati vero Paganusname et Agnesname et heredes eorum vel eorum asignati predicto Robertoname et heredibus suis vel suis assignatis totam prenominatam acram prati cum pertinenciis usque ad finem dicti termini contra omnes homines et feminas warantizabunt Pro hac autem concessione traditione et dicti termini warantizatione prenominatus Robertusname dedit pretaxatis Paganoname et Agnetiname viginti solidos sterlingos premanibus Et ad majorem huius conventionis securitatem utraque pars huic conventioni sigillum suum apposuit Hiis testibus Rogero Osmundname[] Simone de Scholthullname[] Willelmo filio Alexandriname Willelmo Cradokname[] Waltero Eswyname et aliis