Charter Document - 00320250

Charter Document - 00320250


Charter Number: 00320250
Cartulary Title: The Beauchamp Cartulary, 1100-1268
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1247
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die sancti Hyllarii in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo primo coram Henrico de Bathona et Alano de Wadsand justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Johannem de Plesseto querentem et Willelmum Mauduyt et Aliciam uxorem eius inpeditiones de maneriis Warwyk Muton[] Weggenock Suttone Claverdon Tanewrth Breyles Cheddewrth[] et Lydeneye pertinentibus ad comitatum Warr[] unde Thomas frater Margerie uxoris eiusdem Johannis cuius heres ipsa est quondam fuit comes et unde placitum conventionis summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Willelmus et Alicia concesserunt pro se et heredibus ipsius Alicie quantum ad ipsos pertinet quod si predicta Margeria uxor predicti Johannis obierit sine herede de corpore suo et corpore eiusdem Johannis procreato superstite dicto Johanne idem Johannes tota vita sua teneat omnia predicta maneria cum feodis militum servitiis librorum hominum serjantiis advocationibus ecclesiarum escaetis et cum omnibus aliis rebus ad predicta maneria pertinentibus et que eidem Margerie accidere possint jure hereditario Et similiter concesserunt quantum in eis est quod predictus Johannes inde sit comes tota vita sua Et pro hac concessione fine et concordia idem Johannes concessit quod ipse in vita ipsius Margerie vel post mortem ipsius Margerie si idem Johannes ipsam supervixerit de predictis maneriis cum pertinenciis vel de aliquibus aliis que eidem Margerie et que postea dictis Willelmo et Alicie accidere poterint jure hereditarie nichil dabit vendet invadiabit vel aliquo alio modo alienabit quominus predicta maneria cum omnibus pertinenciis suis si prolem de dicta Margeria non suscitaverit integre cum feodis militum servitiis librorum hominum serjantiis advocationibus ecclesiarum escaetis et omnibus aliis rebus que eidem Margerie accidere poterint sicut predictum est post decessum ipsius Johannis et predicte Margerie revertentur ad predictos Willelmum et Aliciam et heredes ipsius Alicie imperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die sancti Hyllarii in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo primo coram Henrico de Bathonaname et Alano de Wadsand justicname[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Johannem de Plessetoname querentem et Willelmum Mauduytname et Aliciam uxoremname eius inpeditiones de maneriis Warwyk Muton[] Weggenock Suttone Claverdon Tanewrth Breyles Cheddewrth[] et Lydeneye pertinentibus ad comitatum Warr[] unde Thomas frater Margerie uxoris eiusdem Johannisname cuius heres ipsa est quondam fuit comes et unde placitum conventionis summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Willelmusname et Alicianame concesserunt pro se et heredibus ipsius Aliciename quantum ad ipsos pertinet quod si predicta Margeria uxor predicti Johannisname obierit sine herede de corpore suo et corpore eiusdem Johannisname procreato superstite dicto Johannename idem Johannesname tota vita sua teneat omnia predicta maneria cum feodis militum servitiis librorum hominum serjantiis advocationibus ecclesiarum escaetis et cum omnibus aliis rebus ad predicta maneria pertinentibus et que eidem Margeriename accidere possint jure hereditario Et similiter concesserunt quantum in eis est quod predictus Johannesname inde sit comes tota vita sua Et pro hac concessione fine et concordia idem Johannesname concessit quod ipse in vita ipsius Margeriename vel post mortem ipsius Margeriename si idem Johannesname ipsam supervixerit de predictis maneriis cum pertinenciis vel de aliquibus aliis que eidem Margeriename et que postea dictis Willelmoname et Aliciename accidere poterint jure hereditarie nichil dabit vendet invadiabit vel aliquo alio modo alienabit quominus predicta maneria cum omnibus pertinenciis suis si prolem de dicta Margerianame non suscitaverit integre cum feodis militum servitiis librorum hominum serjantiis advocationibus ecclesiarum escaetis et omnibus aliis rebus que eidem Margeriename accidere poterint sicut predictum est post decessum ipsius Johannisname et predicte Margeriename revertentur ad predictos Willelmumname et Aliciamname et heredes ipsius Aliciename imperpetuum