Charter Document - 00320202

Charter Document - 00320202


Charter Number: 00320202
Cartulary Title: The Beauchamp Cartulary, 1100-1268
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1248
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta inter curia domini regis apud Licheffid a die sancti Hillarii in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo secundo coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston magistro Simone de Wauton[] et Johanne de Cobbeham justiciis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Galfridum de Langel querentem et Willelmum Mauduit et Aliciam uxorem eius impeditores de tribus acris terre cum pertinenciis in Westm[] unde placitum warrantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Willelmus et Alicia recognoverunt predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Galfridi ut illam quam idem Galfridus habet de dono predictorum Willelmi et Alicie habend et tenend eidem Galfrido et heredibus suis de predictis Willelmo et Alicia et heredibus ipsius Alicie Ita quod idem Galfridus et heredes sui predictam terram poterit includere fossato et haya et in defensum ponere et pro voluntate sua profituum suum inde facere imperpetuum Reddendo inde per annum unum par albarum cirotecarum vel unum denarium ad Pasca pro omni servitio secta curie consuetudine et exactione Et predicti Willelmus et Alicia et heredes ipsius Alicie warantizabunt acquietabunt et defendent predicto Galfrido et heredibus suis predictam terram cum pertinenciis per predictum servitium contra omnes homines imperpetuum Et sciendum quod predictus Galfridus nec heredes sui decetero poterunt occasione predicte terre aliquam communiam clamare vel exigere in terris vel pasturis ipsorum Willelmi et Alicie vel heredum ipsius Alicie imperpetuum Et pro hac recognitione warantia acquietantia defensione fine et concordia idem Galfridus dedit predictis Willelmo et Alicie unum spervarium sorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta inter curia domini regis apud Licheffid a die sancti Hillarii in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo secundo coram Rogero de Thurkelbyname Gilberto de Prestonname magistro Simone de Wautonname[] et Johanne de Cobbeham justiciis itinerantibusname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Galfridum de Langelname querentem et Willelmum Mauduitname et Aliciam uxoremname eius impeditores de tribus acris terre cum pertinenciis in Westm[] unde placitum warrantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Willelmusname et Alicianame recognoverunt predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Galfridiname ut illam quam idem Galfridusname habet de dono predictorum Willelminame et Aliciename habend et tenend eidem Galfrido et heredibus suis de predictis Willelmoname et Alicianame et heredibus ipsius Aliciename Ita quod idem Galfridusname et heredes sui predictam terram poterit includere fossato et haya et in defensum ponere et pro voluntate sua profituum suum inde facere imperpetuum Reddendo inde per annum unum par albarum cirotecarum vel unum denarium ad Pasca pro omni servitio secta curie consuetudine et exactione Et predicti Willelmusname et Alicianame et heredes ipsius Aliciename warantizabunt acquietabunt et defendent predicto Galfridoname et heredibus suis predictam terram cum pertinenciis per predictum servitium contra omnes homines imperpetuum Et sciendum quod predictus Galfridusname nec heredes sui decetero poterunt occasione predicte terre aliquam communiam clamare vel exigere in terris vel pasturis ipsorum Willelminame et Aliciename vel heredum ipsius Aliciename imperpetuum Et pro hac recognitione warantia acquietantia defensione fine et concordia idem Galfridusname dedit predictis Willelmoname et Aliciename unum spervarium sorum