Charter Document - 00320095

Charter Document - 00320095


Charter Number: 00320095
Cartulary Title: The Beauchamp Cartulary, 1100-1268
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1224 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Amable de Limesie uidi et audiui et ratas habui cartas Gaufridi de Limesie et Iohannis de Limesie antecessorum meorum de recognitione et concessione quam fecerunt Alexandro filio Thony et heredibus suis de una hida terre cum pertinentiis in Beleya dimidia scilicet hida quam Thony pater eius tenuit et dimidia hida quam Uuiet auus eius tenuit in eadem uilla tenend de eis et de heredibus suis in feodo et hereditarie per liberum seruitium scilicet de dimidia hida quam Uuiet tenuit sequendo placea eorum in Beleya et costas per unum hominem et de dimidia hida quam Thoni tenuit eundo in negotia eorum infra comitatum Wygorn sumptu proprio et extra predictum comitatum sumptu eorum et si equus eius in eorum seruitio mortuus esset de eorum restitueretur pecunia Ego igitur predicta Amable recognoui et concessi in uiduitate mea post obitum Iohannis de Brawose quondam uiri mei Benedicto filio Murielis sicut legitimo eorum heredi totam predictam terram cum pertinentiis de me et heredibus meis adeo libere integre quiete bene et in pace sicut predicti antecessores sui eam unquam liberius melius integrius quietius [et] honestius tenuerunt tempore Radulfi de Limesie et predictorum Gaufridi et Iohannis de Limesie et per idem seruitium et ut hec mea recognitio et concessio perpetuam optineant firmitatem eam presenti carta et sigilli mei appositione roboraui Hiis testibus Willelmo de Curli Willelmo de Hamton in Arderne Ricardo Herun Willelmo de Blaston Henrico de Hanton et multis aliis []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Sciant presentes et futuri quod ego Amable de Limesiename uidi et audiui et ratas habui cartas Gaufridi de Limesiename et Iohannis de Limesiename antecessorum meorum de recognitione et concessione quam fecerunt Alexandro filio Thonyname et heredibus suis de una hida terre cum pertinentiis in Beleya dimidia scilicet hida quam Thony patername eius tenuit et dimidia hida quam Uuiet auus eius tenuit in eadem uilla tenend de eis et de heredibus suis in feodo et hereditarie per liberum seruitium scilicet de dimidia hida quam Uuiet tenuit sequendo placea eorum in Beleya et costas per unum hominem et de dimidia hida quam Thoniname tenuit eundo in negotia eorum infra comitatum Wygorn sumptu proprio et extra predictum comitatum sumptu eorum et si equus eius in eorum seruitio mortuus esset de eorum restitueretur pecunia Ego igitur predicta Amablename recognoui et concessi in uiduitate mea post obitum Iohannis de Brawose quondam uiriname mei Benedicto filio Murielisname sicut legitimo eorum heredi totam predictam terram cum pertinentiis de me et heredibus meis adeo libere integre quiete bene et in pace sicut predicti antecessores sui eam unquam liberius melius integrius quietius [et] honestius tenuerunt tempore Radulfi de Limesiename et predictorum Gaufridiname et Iohannis de Limesiename et per idem seruitium et ut hec mea recognitio et concessio perpetuam optineant firmitatem eam presenti carta et sigilli mei appositione roboraui Hiis testibus Willelmo de Curliname Willelmo de Hamton in Ardernename Ricardo Herunname Willelmo de Blastonname Henrico de Hantonname et multis aliis []