Charter Document - 00320065

Charter Document - 00320065


Charter Number: 00320065
Cartulary Title: The Beauchamp Cartulary, 1100-1268
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1261
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Anno gratie millesimo ducentesimo sexagesimo die Conuersionis sancti Pauly ita conuentum est inter uiros religiosos abbatem et conuentum de Persora ex parte una et dominum Willelmum de Bello Campo ex altera quantum ad ipsos pertinet uidelicet quod corpora omnium defunctorum cuiuscumque sexus de la Scherreueheye in cimterio ecclesie Persorensis sepulture comendentur et una medietas heriettorum ipsorum defunctorum ecclesie Persorensis remaneat et alia medietas libere capelle prefati domini Willelmi apud Wadbergh Ita etiam quod omnia bona que ipsos defunctos capelle memorate legare contigerit eidem sine contradictione et impedimento predictorum abbatis et conuentus et suorum successorum uel alicuius ex parte sua integre et pacifice remaneant modo consimili bona uniuersa que ipsi defuncti ecclesie Persorensi legauerint eidem remaneant absque molestia et impedimento prefati domini Willelmi uel heredum suorum uel alicuius ex parte sua Et ad perpetuam conuentionis huius obseruantiam presenti scripto cirographato sigilla utriusque partis huic inde sunt appensa Hiis testibus dominis Ricardo de Ambresl et Willelmo filio Warini et Willelmo de Abbetot militibus Simone de Ombresl Waltero de Caldewell Hugone parcario de Persor Rogero de Walecot Iohanne de Wyngham et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Anno gratie millesimo ducentesimo sexagesimo die Conuersionis sancti Pauly ita conuentum est inter uiros religiosos abbatemname et conuentum de Persoraname ex parte una et dominum Willelmum de Bello Camponame ex altera quantum ad ipsos pertinet uidelicet quod corpora omnium defunctorum cuiuscumque sexus de la Scherreueheye in cimterio ecclesie Persorensis sepulture comendentur et una medietas heriettorum ipsorum defunctorum ecclesie Persorensis remaneat et alia medietas libere capelle prefati domini Willelminame apud Wadbergh Ita etiam quod omnia bona que ipsos defunctos capelle memorate legare contigerit eidem sine contradictione et impedimento predictorum abbatisname et conuentusname et suorum successorum uel alicuius ex parte sua integre et pacifice remaneant modo consimili bona uniuersa que ipsi defuncti ecclesie Persorensi legauerint eidem remaneant absque molestia et impedimento prefati domini Willelminame uel heredum suorum uel alicuius ex parte sua Et ad perpetuam conuentionis huius obseruantiam presenti scripto cirographato sigilla utriusque partis huic inde sunt appensa Hiis testibus dominis Ricardo de Ambreslname et Willelmo filio Warininame et Willelmo de Abbetot militibusname Simone de Ombreslname Waltero de Caldewellname Hugone parcario de Persorname Rogero de Walecotname Iohanne de Wynghamname et aliis