Charter Document - 00320044

Charter Document - 00320044


Charter Number: 00320044
Cartulary Title: The Beauchamp Cartulary, 1100-1268
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1252
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hoc est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die sancti Johannis Baptiste in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo sexto coram magistro Symone de Wauton[] Alano de Wasand et Egidio de Erdinton[] justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Aliciam de Scotot[] querentem et Willelmum de Bello Campo et Isabellam uxorem eius inpedientes de duabus partibus manerii de Hucledecumb[] cum pertinenciis unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Willelmus et Isabella concesserunt predicte Alicie predictas duas partes eiusdem manerii cum pertinenciis habend et tenend eidem Alicie tota vita sua de predictis Willelmo et Isabella et heredibus ipsius Isabelle Reddendo inde per annum unum denarium ad Pascha pro omni servitio secta curie consuetudine et exactione Et predicti Willelmus et Isabella et heredes ipsius Isabelle warantizabunt acquietabunt et defendent eidem Alicie tota vita sua predictas duas partes eiusdem manerii cum pertinenciis per predictum servitium contra omnes homines Et post mortem ipsius Alicie predicte due partes eiusdem manerii cum pertinenciis integre revertentur ad predictos Willelmum et Isabellam et heredes ipsius Isabelle quiete de heredibus ipsius Alicie imperpetuum Et pro hac concessione warantia acquietantia defensione fine et concordia ipsa Alicia dedit predictis Willelmo et Isabelle unum spervarium sorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hoc est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die sancti Johannis Baptiste in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo sexto coram magistro Symone de Wautonname[] Alano de Wasandname et Egidio de Erdinton[] justicname[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Aliciam de Scototname[] querentem et Willelmum de Bello Camponame et Isabellam uxoremname eius inpedientes de duabus partibus manerii de Hucledecumb[] cum pertinenciis unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Willelmusname et Isabellaname concesserunt predicte Aliciename predictas duas partes eiusdem manerii cum pertinenciis habend et tenend eidem Aliciename tota vita sua de predictis Willelmoname et Isabellaname et heredibus ipsius Isabellename Reddendo inde per annum unum denarium ad Pascha pro omni servitio secta curie consuetudine et exactione Et predicti Willelmusname et Isabellaname et heredes ipsius Isabellename warantizabunt acquietabunt et defendent eidem Aliciename tota vita sua predictas duas partes eiusdem manerii cum pertinenciis per predictum servitium contra omnes homines Et post mortem ipsius Aliciename predicte due partes eiusdem manerii cum pertinenciis integre revertentur ad predictos Willelmumname et Isabellamname et heredes ipsius Isabellename quiete de heredibus ipsius Aliciename imperpetuum Et pro hac concessione warantia acquietantia defensione fine et concordia ipsa Alicianame dedit predictis Willelmoname et Isabellename unum spervarium sorum