Charter Document - 00320040
Charter Number: | 00320040 |
---|---|
Cartulary Title: | The Beauchamp Cartulary, 1100-1268 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In festo Natiuitatis beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo octavo apud Salewarp ita conuenit inter dominum Willelmum de Bello Campo et Bartholomeum de Sutley scilicet quod predictus Willelmus fide media tenetur dicto Bartholomeo quod infra annum completum a dicto die dabit et assignabit et carta sua confirmabit centum solidatas terre eidem Bartholomeo in loco certo et competenti in liberum maritagium cum Iohanna filia sua quam idem Bartholomeus predicta die Natiuitatis beate Marie desponsauit tenend eodem modo sicut tenet terram de Lench quam dictus Willelmus dicto Bartholomeo dedit cum predicta Iohanna filia sua et heredibus suis de ipsis duobus exeuntibus Et si contingat quod absit quod dictus Willelmus in fata decesserit antequam predictis Bartholomeo et Iohanne de predictis centum solidatis terre plenarie satisfecerit heredes ipsius Willelmi sine aliqua contradictione hoc facere tenentur Conuenit insuper inter eosdem Willelmum et Bartholomeum quod si dictus Willelmus uel aliquis loco suo infra viginti annos uoluerit dicto Bartholomeo dare assignare et carta sua confirmare quindecim libratas terre in loco certo et competente in escambium terre de Lench et predictarum centum solidatarum terre dicti Bartholomeus et Iohanna uel heredes sui predicti tenebuntur dicto Willelmo uel heredibus suis totam predictam terram de Lench cum tenentiariis et pertinentiis suis et predictas centum solidatas terre sine aliqua contradictione plenarie reddere et restituere in eodem statu in quo illas receperunt In cuius rei testimonium presenti scripto in modum cirographi confecto tam predictus Willelmus quam Bartholomeus sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus dominis Rogero de Sumeri Willelmo de Oddingeses Willlemo Maudut Giraldo Talebot Willelmo de Salsomarisco Willelmo le Poer Willelmo Corbet Galfrido fiiio Warini Iacobo de Bello Campo Willelmo de Ornesby et aliis
Markups
Names Markup:
In festo Natiuitatis beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo octavo apud Salewarp ita conuenit inter dominum Willelmum de Bello Camponame et Bartholomeum de Sutleyname scilicet quod predictus Willelmusname fide media tenetur dicto Bartholomeoname quod infra annum completum a dicto die dabit et assignabit et carta sua confirmabit centum solidatas terre eidem Bartholomeoname in loco certo et competenti in liberum maritagium cum Iohanna filianame sua quam idem Bartholomeusname predicta die Natiuitatis beate Marie desponsauit tenend eodem modo sicut tenet terram de Lench quam dictus Willelmusname dicto Bartholomeoname dedit cum predicta Iohanna filianame sua et heredibus suis de ipsis duobus exeuntibus Et si contingat quod absit quod dictus Willelmusname in fata decesserit antequam predictis Bartholomeoname et Iohannename de predictis centum solidatis terre plenarie satisfecerit heredes ipsius Willelminame sine aliqua contradictione hoc facere tenentur Conuenit insuper inter eosdem Willelmumname et Bartholomeumname quod si dictus Willelmusname uel aliquis loco suo infra viginti annos uoluerit dicto Bartholomeoname dare assignare et carta sua confirmare quindecim libratas terre in loco certo et competente in escambium terre de Lench et predictarum centum solidatarum terre dicti Bartholomeusname et Iohannaname uel heredes sui predicti tenebuntur dicto Willelmoname uel heredibus suis totam predictam terram de Lench cum tenentiariis et pertinentiis suis et predictas centum solidatas terre sine aliqua contradictione plenarie reddere et restituere in eodem statu in quo illas receperunt In cuius rei testimonium presenti scripto in modum cirographi confecto tam predictus Willelmusname quam Bartholomeusname sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus dominis Rogero de Sumeriname Willelmo de Oddingesesname Willlemo Maudutname Giraldo Talebotname Willelmo de Salsomarisconame Willelmo le Poername Willelmo Corbet Galfrido fiiio Warini Iacobo de Bello Camponame Willelmo de Ornesbyname et aliis