Charter Document - 00311510
Charter Number: | 00311510 |
---|---|
Cartulary Title: | A Medieval Miscellany for Doris Mary Stenton [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Glouc[] anno tercio regni regis Ricardi in octabis apostolorum Petri et Pauli coram Hugone Coventrensi et Willelmo Hereford[ensi] episcopis et Willelmo Marescallo et Ricardo del Pec et magistro Roberto de Salopesbir[] justiciariis domini regis qui tunc aderant inter Thomam abbatem et conventum sancti Petri Glouc[] et Gaufridum priorem et conventum de Lanthon[] et Margeriam de Boun de quodam prato in Presteham et piscaria ad idem pratum pertinente quod pratum et piscaria sunt juxta castellum Glouc[] et quod pratum et piscaria predicti abbas et conventus clamaverunt per breve de recto versus predictum priorem et conventum et Margeriam de Boun unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predicti abbas et conventus sancti Petri Glouc[] quietum clamaverunt predictum pratum et predictam piscariam inperpetuum predictis priori et conventui de Lanthon[] et predicte Margerie et omne jus et clamium quod clamaverunt in predicto prato et predicta piscaria Et pro hoc fine et pro hac quieta clamantia predicti prior et conventus de Lanthon[] dederunt predictis abbati et conventui sancti Petri Glouc[] unam marcatam redditus videlicet pro septem solidis et tribus denariis et obolo illam terram quam Walterus de Langeford tenuit de predictis priore et conventu de Lanthon[] juxta ortum eorundem abbatis et conventus sancti Petri Glouc[] in aquilonari parte Et predicti prior et conventus de Lanthon[] sint quieti de servitio quod debuerunt predictis abbati et conventui de terra illa scilicet octo denariorum et oboli annuatim de longabulo et pro sex solidis et tribus obolis illam terram quam Willelmus filius Vuenad dedit secum Lanthon[] quando reddidit se Lanthon[] que terra est versus pontem Sabrine in magna rua Et predicti prior et conventus de Lanthon[] sint quieti de servitio quod debuerunt predictis abbati et conventui sancti Petri Glouc[] de terra illa scilicet decem denariorum et oboli quos debuerunt de langabulo Et si forte predictus prior et conventus de Lanthon[] non possint predictas terras warantizare predictis abbati et conventui Glouc[] idem prior et conventus de Lanthon[] reddent predictis abbati et conventui sancti Petri Glouc[] excambium earumdem terrarum ad valenciam illarum in eadem villa
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Glouc[] anno tercio regni regis Ricardi in octabis apostolorum Petri et Pauli coram Hugone Coventrensiname et Willelmo Hereford[ensi] episcopisname et Willelmo Marescalloname et Ricardo del Pecname et magistro Roberto de Salopesbir[] justiciariisname domini regis qui tunc aderant inter Thomam abbatemname et conventum sancti Petri Gloucname[] et Gaufridum prioremname et conventum de Lanthonname[] et Margeriam de Bounname de quodam prato in Presteham et piscaria ad idem pratum pertinente quod pratum et piscaria sunt juxta castellum Glouc[] et quod pratum et piscaria predicti abbasname et conventusname clamaverunt per breve de recto versus predictum prioremname et conventumname et Margeriam de Bounname unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predicti abbasname et conventus sancti Petri Gloucname[] quietum clamaverunt predictum pratum et predictam piscariam inperpetuum predictis prioriname et conventui de Lanthonname[] et predicte Margeriename et omne jus et clamium quod clamaverunt in predicto prato et predicta piscaria Et pro hoc fine et pro hac quieta clamantia predicti priorname et conventus de Lanthonname[] dederunt predictis abbatiname et conventui sancti Petri Gloucname[] unam marcatam redditus videlicet pro septem solidis et tribus denariis et obolo illam terram quam Walterus de Langefordname tenuit de predictis priorename et conventu de Lanthonname[] juxta ortum eorundem abbatisname et conventus sancti Petri Gloucname[] in aquilonari parte Et predicti prior et conventus de Lanthon[] sint quieti de servitio quod debuerunt predictis abbatiname et conventuiname de terra illa scilicet octo denariorum et oboli annuatim de longabulo et pro sex solidis et tribus obolis illam terram quam Willelmus filius Vuenadname dedit secum Lanthon[] quando reddidit se Lanthon[] que terra est versus pontem Sabrine in magna rua Et predicti priorname et conventus de Lanthonname[] sint quieti de servitio quod debuerunt predictis abbatiname et conventui sancti Petri Gloucname[] de terra illa scilicet decem denariorum et oboli quos debuerunt de langabulo Et si forte predictus priorname et conventus de Lanthonname[] non possint predictas terras warantizare predictis abbatiname et conventui Gloucname[] idem priorname et conventus de Lanthonname[] reddent predictis abbatiname et conventui sancti Petri Gloucname[] excambium earumdem terrarum ad valenciam illarum in eadem villa