Charter Document - 00311210

Charter Document - 00311210


Charter Number: 00311210
Cartulary Title: A Medieval Miscellany for Doris Mary Stenton [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1218
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f61r)

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Linc[olnie] a die sancte Katerine virginis in xv dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis tercio coram domino Hugone Linc[olniensis] episcopo Johanne Marescallo Willelmo de Aubiniaco Adam de Novo Mercato Waltero Mauclerc Willelmo de Cressy justiciariis itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus Inter Rogerum de Sancto Martino petentem et Radulfum priorem Dunholmensis deforciantem de advocatione ecclesie de Bliburg unde assisa ultime presentacionis sum monita fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus Rogerus recognovit advocacionem eiusdem ecclesie esse jus ipsius prioris et ecclesie Sancti Cuthberti de Dunholmensis et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis ipsi priori et successoribus suis et ecclesie predicte de Dunholm[ensis] inperpetuum Et predictus prior et conventus receperunt ipsum Rogerum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que fient in ecclesia sua de Dunholmensis inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Linc[olnie]location a die sancte Katerine virginis in xv dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis terciodate coram domino Hugone Linc[olniensis] episcoponame Johanne Marescalloname Willelmo de Aubiniaconame Adam de Novo Mercatoname Waltero Mauclercname Willelmo de Cressy justiciariisname itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus Inter Rogerum de Sancto Martinoname petentem et Radulfum priorem Dunholmensisname deforciantem de advocatione ecclesie de Bliburg unde assisa ultime presentacionis sum monita fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus Rogerusname recognovit advocacionem eiusdem ecclesie esse jus ipsius priorisname et ecclesie Sancti Cuthberti de Dunholmensis et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis ipsi prioriname et successoribus suis et ecclesie predicte de Dunholm[ensis] inperpetuum Et predictus priorname et conventusname receperunt ipsum Rogerumname et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que fient in ecclesia sua de Dunholmensis inperpetuum