Charter Document - 00310307

Charter Document - 00310307


Charter Number: 00310307
Cartulary Title: A Medieval Miscellany for Doris Mary Stenton [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Johannes Dei gratia Norwic[] Episcopus salutem in Domino Universitati vestre notum esse volumus nos favore religionis et intuitu pietatis concessisse et confirmasse de peticione Radulfi de Cornhelle et Aeliz uxoris sue ut moniales de Wicke percipiant a persona ecclesie de Bildestona annuatim quinque marcas sine omni detentione post decessum Johannis de Hastinges eiusdem ecclesie persone Ipse vero Johannes in vita sua eis duas marcas singulis annis sine omni detentione persolvet et ecclesiam ipsam quodcumque gravamen acciderit de residuo acquietabit Hanc autem confirmationem fecimus monialibus de Wikes salvo iure et presentatione ipsius Radulfi de Corhelle et uxoris sue et heredum suorum inperpetuum Et ut hec nostra concessio et confirmatio perpetuam obtineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio corroboramus et communimus Huius confirmationis testes sunt Tomas Norwic[] ecclesie archidiaconus Tomas Brito magister Robertus de Wacstanesham Eustacius et Willelmus capellani

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Johannesname Dei gratia Norwic[] Episcopusname salutem in Domino Universitati vestre notum esse volumus nos favore religionis et intuitu pietatis concessisse et confirmasse de peticione Radulfi de Cornhellename et Aeliz uxorisname sue ut moniales de Wickename percipiant a persona ecclesie de Bildestona annuatim quinque marcas sine omni detentione post decessum Johannis de Hastingesname eiusdem ecclesie personename Ipse vero Johannesname in vita sua eis duas marcas singulis annis sine omni detentione persolvet et ecclesiam ipsam quodcumque gravamen acciderit de residuo acquietabit Hanc autem confirmationem fecimus monialibus de Wikesname salvo iure et presentatione ipsius Radulfi de Corhellename et uxorisname sue et heredum suorum inperpetuum Et ut hec nostra concessio et confirmatio perpetuam obtineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio corroboramus et communimus Huius confirmationis testes sunt Tomas Norwic[] ecclesie archidiaconusname Tomas Brito magistername Robertus de Wacstaneshamname Eustaciusname et Willelmus capellaniname