Charter Document - 00300207
Charter Number: | 00300207 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Blyth Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Donaster die dominica proxima post octabas apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Henrici filii regis Johannis quintodecimo coram Stephano de Segraue Roberto de Lexinton Ranulfo filio Roberti Briano filio Alani Willelmo de London[] Willelmo de Insula et magistro Roberto de Scherdelowe iustic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum Rascald petentem et Willelmum priorem de Blida tenentem de quadraginta acris terre cum pertinenciis in Wluethait Unde assisa mortis antecessorum summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue de Blida totum ius et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinenciis in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem prior pro se et successoribus suis dedit et concessit predicto Roberto tota uita sua quolibet die unum conredium monachi in omnibus et unam robam per annum uel v solidos Et preterea idem prior dedit predicto Roberto quadraginta solidos sterlingorum Et post decessum ipsius Roberti predictus prior et successores sui erunt quieti de solucione predicti conredii et robe in perpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Donaster die dominica proxima post octabas apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Henrici filii regis Johannis quintodecimodate coram Stephano de Segrauename Roberto de Lexintonname Ranulfo filio Robertiname Briano filio Alaniname Willelmo de Londonname[] Willelmo de Insulaname et magistro Roberto de Scherdelowe iustic[] itinerantibusname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum Rascaldname petentem et Willelmum priorem de Blidaname tenentem de quadraginta acris terre cum pertinenciis in Wluethait Unde assisa mortis antecessorum summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertusname remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto prioriname et successoribus suis et ecclesie sue de Blidaname totum ius et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinenciis in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem priorname pro se et successoribus suis dedit et concessit predicto Robertoname tota uita sua quolibet die unum conredium monachi in omnibus et unam robam per annum uel vnumeral solidos Et preterea idem priorname dedit predicto Robertoname quadraginta solidos sterlingorum Et post decessum ipsius Robertiname predictus priorname et successores sui erunt quieti de solucione predicti conredii et robe in perpetuum