Charter Document - 00290113
Charter Number: | 00290113 |
---|---|
Cartulary Title: | The Kalendar of Abbot Samson of Bury St. Edmunds |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est concordia et compositio facta in presentia j[ohannis] Norwicensis episcopi secundi auctoritate et assensu ipsius episcopi inter Samsonem abbatem sancti aedmundi et conuentum eiusdem loci et Johannem abbatem de Bello et conuentum eiusdem loci super ecclesiam de Mildenhale de qua inter eos aliquando lis mota fuit Quod predicti abbas et conuentus de Bello concesserunt predicto abbati et conuentui sancti aedmundi et eorum successoribus in perpetuum predictam ecclesiam de Mildenhal[e] cum omnibus pertinentiis suis de Ecclesia de Bello perpetuo iure tenend reddendo eis annuatim viginti marcas argenti de quibus viginti marcis tres marce eis annuatim persoluentur nomine pensionis de iamdicta ecclesia de Mildenh[ale] per manum celerarii sancti aedmundi et relique decem et septem marce eis redduntur per manus eiusdem de redditibus ad cellerarium sancti aedmundi pertinentibus Predicte autem uiginti marce in perpetuum soluentur certo nuntio monachorum de Bello apud Meretonam canonicorum prope Lond[inium] infra octabis clausi pasche uiuente abbate de Bello Defuncto uero abbate predicte uiginti marce annuatim persoluentur super magnum altare de Bello ad predictum terminum per proprium nuntium conuentus sancti aedmundi Si autem processu temporis monachis sancti aedmundi aliqua moueatur q[uesti]o super predicta[m] ecclesia[m] monachi de Bello scriptis Regum Angl[ie] et aliis scriptis que autentica habent de predicta ecclesia omnem quam poterunt indemptnitatem prouidebunt conuentui sancti aedmundi pro posse suo et ea exhibebunt quotiens opus fuerit impensis sancti aedmundi Si uero quod deus auertat hostium incursu aut ecclesiastice seu secularis potestatis oppressione aut alio quouis modo Abbas et conuentus sancti aedmundi a possessione predicte ecclesie de Mildenhal[] deciderint et eam amiserint interim non tenebuntur abbati et conuentui de Bello in aliquo Sed cum facta fuerit monachis Sancti aedmundi restitutio tunc solita monachis de Bello fiet solutio Facta est autem hec compositio inter eos et concordia anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo quinto et ad ipsius robur perpetuum presenti scripto et sigillis abbatum et conuentuum utriusque partis appositis est firmata Ego quidem Johannis Norwicensis episcopus compositionem superscriptam gratam habens eam auctoritate mea confirmo et sigilli mei appositione corroboro
Markups
Names Markup:
Hec est concordia et compositio facta in presentia j[ohannis] Norwicensis episcopi secundiname auctoritate et assensu ipsius episcopiname inter Samsonem abbatem sancti aedmundiname et conuentumname eiusdem loci et Johannem abbatem de Belloname et conuentumname eiusdem loci super ecclesiam de Mildenhale de qua inter eos aliquando lis mota fuit Quod predicti abbasname et conuentus de Belloname concesserunt predicto abbatiname et conuentui sancti aedmundiname et eorum successoribus in perpetuum predictam ecclesiam de Mildenhal[e] cum omnibus pertinentiis suis de Ecclesia de Bello perpetuo iure tenend reddendo eis annuatim viginti marcas argenti de quibus viginti marcis tres marce eis annuatim persoluentur nomine pensionis de iamdicta ecclesia de Mildenh[ale] per manum celerarii sancti aedmundiname et relique decem et septem marce eis redduntur per manus eiusdem de redditibus ad cellerarium sancti aedmundiname pertinentibus Predicte autem uiginti marce in perpetuum soluentur certo nuntio monachorum de Belloname apud Meretonam canonicorum prope Lond[inium] infra octabis clausi pasche uiuente abbate de Belloname Defuncto uero abbatename predicte uiginti marce annuatim persoluentur super magnum altare de Bello ad predictum terminum per proprium nuntium conuentus sancti aedmundiname Si autem processu temporis monachis sancti aedmundiname aliqua moueatur q[uesti]o super predicta[m] ecclesia[m] monachi de Belloname scriptis Regum Angl[ie] et aliis scriptis que autentica habent de predicta ecclesia omnem quam poterunt indemptnitatem prouidebunt conuentui sancti aedmundiname pro posse suo et ea exhibebunt quotiens opus fuerit impensis sancti aedmundi Si uero quod deus auertat hostium incursu aut ecclesiastice seu secularis potestatis oppressione aut alio quouis modo Abbasname et conuentus sancti aedmundiname a possessione predicte ecclesie de Mildenhal[] deciderint et eam amiserint interim non tenebuntur abbatiname et conuentui de Belloname in aliquo Sed cum facta fuerit monachis Sancti aedmundiname restitutio tunc solita monachis de Belloname fiet solutio Facta est autem hec compositio inter eos et concordia anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo quinto et ad ipsius robur perpetuum presenti scripto et sigillis abbatumname et conuentuumname utriusque partis appositis est firmata Ego quidem Johannis Norwicensis episcopusname compositionem superscriptam gratam habens eam auctoritate mea confirmo et sigilli mei appositione corroboro