Charter Document - 00290107
Charter Number: | 00290107 |
---|---|
Cartulary Title: | The Kalendar of Abbot Samson of Bury St. Edmunds |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1189 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Ch. Suffolk 20 |
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Samson dei gratia abbas sancti Edmundi et conuentus eiusdem loci unanimi assensu et uoluntate in pleno capitulo concessimus et presenti carta confirmauimus Benedicto de Mildenhale et heredibus suis in feodo et hereditate masuagium unum in marisco in uilla de Mildenhale quod iacet inter masagium quod fuit Ricardi prepositi et masagium Mauricii de Lamholm et xxx acras de ware in eadem uill ilicet xv que fuerunt Bacece cum tofta et xv que fuerunt Osberti Patelle cum tofta et ix acras de dominio nostro una roda minus quarum una pars apud Litlesei uersus orientem alteram apud Foxholes Hec omnia eis concessimus iure hereditario de nobis tenenda per seruitium vi solidorum annuatim reddendorum aule nostre de Mildenhale ad iiij terminos anni censuales in eadem uilla ad unum quemque scilicet terminum xviiij denarios inueniendo etiam carucam suum bis in anno ad magmas precarias ad cibum aule semel in hyeme et semel in uere et inueniendo iiij homines in autumno ad duas magnas precarias scilicet duos ad primam et ij ad secundam ad cibum aule sicut et alii qui libere tenent in eadem uilla faciunt Reddendo etiam de una quaque domo hominum illorum qui de eis tenent unum obolum per annum qui uocatur halideiseluer saluo capitali masagio prenominati Benedicti et heredum suorum ita ut si plures fuerint domus ad numerum domorum crescet numerus obolorum si decreuerit numerus domorum decrescet numerus obolorum Pro omnibus seruitiis et consuetudinibus et exactionibus Saluo nobis generali auxilio nostro de tanto tenemento quando communiter ponetur per alia maneria nostra Quare uolumus et firmiter precipimus ut prenominatus Benedictus et heredes sui post eum in perpetuum teneant omnia prenominata tenementa de nobis libere et quiete bene et in pace plene et integre per prenominatum seruitium Remittimus eis preterea quamdam consuetudinem scilicet de feno colligendo quod antiquitus ab eis exigebatur Hiis Testibus R[oberto] priore H subpriore H[ugone] sacrista Ricardo cantore R cellerario Rogero camerario Bri[ano] infirmario Walt[ero] medico Dyonisio et Willelmo capellanis Rod[berto] de Flamauila senescaldo magistro Stephano magistro O[s]b[erto] Rog[ero] [de Walsingham] [] le pincerna Johanne coquo G Lauardi[n] Ada Talebot Radulfo portario et Willelmo [] Radulfo fil[] Radulfo de Colum Waltero de Cavell Gileberto de Crempleham Ricardo []