Charter Document - 00290057

Charter Document - 00290057


Charter Number: 00290057
Cartulary Title: The Kalendar of Abbot Samson of Bury St. Edmunds
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sampson dei gratia Abbas sancti Edmundi et conuentus eiusdem ecclesie omnibus hominibus tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptum peruenerit salutem Uniuersitati uestre notum esse uolumus nos unanimi assensu et voluntate et consilio nostrorum liberorum hominum concessisse et dedisse et presenti carta nostra confirmasse Willelmo de granario pro seruitio et homagio suo et heredibus suis in feodum et hereditatem molendinum quod dicitur Salmondesforde cum tota terra arabili et prato ad idem molendinum pertinente que omnia annuatim reddere consueuerunt xxvij solidorum ij denarios minus aule de Fornham uniuersa de nobis hereditarie tenenda cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad eadem pertin[encibus] ad melioracionem incrementi ville de Fornham per seruicium xxx solidorum annuatim reddendorum aule de Fornham ad iij terminos anni censuales pro omnibus seruiciis consuetudinibus et exaccionibus Saluo generali auxilio Abbatis de tanto tenemento quando communiter ponetur per totam abbaciam Quare uolumus et firmiter precipimus ut prenominatus Willelmus et heredes sui post eum imperpetuum teneant et habeant prenominatum molendinum cum terris ad idem pertinentibus et cum omnibus aliis pertinentiis suis et libertatibus libere et quiete plene et integre per prenominatum seruicium Hiis testibus Roberto priore Hermero subpriore Dionisio cellerario Ricardo cantore Hugone sacrista Rogero camerario Vincentio infirmario Hugone et Willelmo capellanis Roberto de Cokefeld Roberto de Flamavill senescallo magistro Stephano magistro Osberto Rogero de Walsingham Magistro Ranulfo Arnoldo de Herlawe Durando de Elmeswelle Willelmo de Pakenham Willelmo Gernon[e] Radulfo dispensatore Radulfo portario Johanne coco Mauricio pincerna Adam Talbot Roberto de Fordham Petro pugill et aliis