Charter Document - 00290048
Charter Number: | 00290048 |
---|---|
Cartulary Title: | The Kalendar of Abbot Samson of Bury St. Edmunds |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1206 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est concordia facta in curia sancti Edmundi anno Regni Regis Iohannis octavo die Iouis proximo post decollationem sancti Iohannis baptiste coram domino Samsone abbate sancti Edmundi Willelmo de Grettingham senescallo Ricardo de Gosfeld constabulario Galfrido de Weluetham Waltero de Weluetham Roberto de Hulmo Roberto de Hornigesherda Ricardo de Ickewrde Gereberto de Sancto Claro Gileberto de Stangno Adam de Falesham Iohanne Roberto Foukerand Michaele de Rissebroc Wdardo filie Elye Godefrido de Kaluehaham et aliis pluribus fidelibus sancti Edmundi tunc ibi presentibus inter priorem et conuentum sancti Edmundi petentes et Henricum de Rissebroch tenentem de xx acris pasture cum pertinentiis in Bradefeld unde placitum fuit inter eos in prefata curia per preceptum domini Regis scilicet quod prefatus Henricus recognouit prefatas xx acras pasture cum pertinentiis esse ius predictorum prioris et conuentus sancti Edmundi et totum ius et clamium quod habuit in prefata pastura quietum clamauit de se et heredibus suis prefatis priori et conuentui in perpetuum Et pro hac concordia et quieta clamantia abbas et conuentus sancti Aidmundi concesserunt et dederunt et presenti scripto confirmauerunt predicto Henrico et heredibus suis vii acras terre arabilis iacentes iuxta Stanstrete in uilla de Bradefeld de quibus Pikecrumm aliquando tenuit iiij acras et tres rodas tenenda de eis in feodo et hereditate libere et quiete per seruitium iiij d annuatim reddendorum aule sue de Bradefeld ad duos terminos in anno scilicet ad festum sancti Andree duos d et ad Rogationes ii d pro omnibus seruitiis consuetudinibus et exactionibus Et preterea predictus prior et conuentus dederunt predicto Henrico decem marcas sterlingorum
Markups
Names Markup:
Hec est concordia facta in curia sancti Edmundilocation anno Regni Regis Iohannis octavo die Iouis proximo post decollationem sancti Iohannis baptistedate coram domino Samsone abbate sancti Edmundiname Willelmo de Grettingham senescalloname Ricardo de Gosfeld constabularioname Galfrido de Weluethamname Waltero de Weluethamname Roberto de Hulmoname Roberto de Hornigesherdaname Ricardo de Ickewrdename Gereberto de Sancto Claroname Gileberto de Stangnoname Adam de Faleshamname Iohannename Roberto Foukerandname Michaele de Rissebrocname Wdardo filie Elyename Godefrido de Kaluehahamname et aliis pluribus fidelibus sancti Edmundi tunc ibi presentibus inter prioremname et conuentum sancti Edmundiname petentes et Henricum de Rissebrochname tenentem de xx acrisnumeral pasture cum pertinentiis in Bradefeld unde placitum fuit inter eos in prefata curia per preceptum domini Regis scilicet quod prefatus Henricusname recognouit prefatas xx acrasnumeral pasture cum pertinentiis esse ius predictorum priorisname et conuentus sancti Edmundiname et totum ius et clamium quod habuit in prefata pastura quietum clamauit de se et heredibus suis prefatis prioriname et conuentuiname in perpetuum Et pro hac concordia et quieta clamantia abbasname et conuentus sancti Aidmundiname concesserunt et dederunt et presenti scripto confirmauerunt predicto Henriconame et heredibus suis vii acrasnumeral terre arabilis iacentes iuxta Stanstrete in uilla de Bradefeld de quibus Pikecrumm aliquando tenuit iiij acrasnumeral et tres rodasnumeral tenenda de eis in feodo et hereditate libere et quiete per seruitium iiij dnumeral annuatim reddendorum aule sue de Bradefeld ad duos terminosnumeral in anno scilicet ad festum sancti Andree duos dnumeral et ad Rogationes ii dnumeral pro omnibus seruitiis consuetudinibus et exactionibus Et preterea predictus priorname et conuentusname dederunt predicto Henriconame decem marcasnumeral sterlingorum