Charter Document - 00290001
Charter Number: | 00290001 |
---|---|
Cartulary Title: | The Kalendar of Abbot Samson of Bury St. Edmunds |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1196 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Samson dei gratia abbas sancti Edmundi omnibus [baronibus et] hominibus de honore sancti Edmundi francis et anglis omnibusque successoribus suis salutem Notum uobis facio quod hec sunt consuetudines quas burgenses sancti Edmundi dirationauerunt in curia sancti Edmundi coram predecessoribus meis ut a cartis eorum accepi se habuisse tempore Edwardi regis et temporibus Willelmi regis et filiorum eius Willelmi et Henrici et temporibus antecessorum meorum Baldewini abbatis et ceterorum abbatum et quas ego eis concessu conuentus sancti Edmundi concessi et confirmaui Est ergo consuetudo [illorum] inuenire viii homines per annum de iii custodiis per singulas noctes ad uillam custodiendam Et in festo sancti Edmundi xvi homines ad iii portas custodiendas scilicet ii homines ad unam quamque portam in die et totidem in nocte et similiter per xii dies natal[is] domini Inuenient etiam iiii ianitores per annum ad iii portas Quinta autem porta id est orientalis porta est in manu abbatis Si autem opus fuerit sacrista inueniet materiem portarum et burgenses parabunt eas Quod si fossatum quo uilla circumdatur reparari debeat si milites de abbatia et liberi sace manni ibi operentur tunc burgenses ibi operabuntur sicuti milites siue sace manni quia illud opus non pertinet magis ad burgenses quam ad milites Quicunque habet in uilla Sancti Edmundi mansuras de burgali terra pro singulis mansuris dabit per annum duos ferthinges i ad pentecosten et i ad festum sancti Martini Preterea non debent ire extra uillam sancti Edmundi ad hundredum nec ad comitatum nec ad ullum placitum ut implacitentur nisi ad suum portmannemot Si quis burgensium habet terram in uilla sancti Edmundi de patrimonio suo uel si emerit eam uel alio modo adquisierit legaliter in uilla uel in foro et illam tenuerit uno anno et uno die sine calumpnia et hoc possit dirationare per testimonium burgensium postea non respondebit inde alicui calumniatori ex adverso uenienti Hac autem necessitate cogente si non habet filium uel proximum parentem qui uoluerit et poterit ei dare tantum pro ea quantum aliquis alius uendet cui uoluerit infra feudum sancti Edmundi sine omni licentia prepositi uxoris filiorum et omnium parentum Si quis accomodauerit suam pecuniam alicui extra uel infra uillam et non poterit eam habere ad terminum statutum et hoc fuerit recognitum in ipsa uilla accipiet pro ea nama[m] Si autem inde uadimonium habuerit et hoc tenuerit per integrum annum et unum diem et debitor illud deguaiare siue deliberare noluerit et hoc fuerit recognitum uendet uadimonium coram bonis testibus pro quanto poterit et inde suam pecuniam capiet Si quid autem superfuerit reddet illi Si uero inde totam suam pecuniam habere non poterit iterum nama[m] capiet pro eo quod sibi deest Si quis adquisiuit terram in eadem uilla que fuisset de burgali consuetudine quicunque ille sit faciat consuetudinem quam illa terra facere consueuit Quapropter uolo et hac mea carta confirmo quod ipsi bene et honorifice habeant omnes predictas consuetudines et omnes libertates quas habuerunt temporibus Henrici regis et predecessorum suorum Huius mee confirmationis et concessionis hii sunt testes Robertus prior Hermarus subprior Dionisius celerarius Hugo sacrista Mauricius et Herbertus capellani magister Stephanus Rogerus de Walsingham magister Gilbertus Benedictus et Radulfus capellani Thom[a] de Mendham Rad[ulfus] de Neketon[e] Willelmus filius Leon Ricardus de Ikeuuorthe Willelmus de Wridewelle Durandus de Wetherdene Willelmus de Pakenham Thoma Blundus Mauricius pincerna Radulfus ianitor Ada Talebot Galfridus de Lauardin