Charter Document - 00278037

Charter Document - 00278037


Charter Number: 00278037
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1231
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Dictus Rogerus persona de Ottindun [dicit] quod decime omnes maiores et minores prouenientes ex possessionibus quas abbas et conuentus de Thama in parochia predicta de Ottindun habent in terris pratis et animalibus et obuentiones omnes alie ecclesiastice hominum dictorum monachorum in eadem parochia commorantium ecclesie prefate debite sunt cum possessiones terrarum et pratorum infra limites illius parochie site sunt et animalia in eadem parochia depascantur et homines in ecclesia memorata ecclesiastica iura percipiant in quarum decimarum et obuentionum solutione pro parte est per predictos monachos cessatum Est autem cessatum in solutione decimarum prouenientium de cultura de Stockinge et de noua cultura in Chippefen et de omnibus pratis eorum que habent in dicta parochia de Ottendun et animalibus et gardino et curia eorum preterquam in quibusdam obuentionibus hominum seruientium suorum quas percipit ecclesia pro qua cessatione parochialis ecclesia enormem patitur lesionem ecclesie cuius interesse ad summam trium marcarum extenditur annuatim et hoc interesse petit idem Rogerus persona ipsius ecclesie et pro tempore ex quo dicti monachi in prenominata parochia possessiones antedictas habuerunt dicit eiusdem ecclesie interesse ad summam centum marcarum de quo petit dicte ecclesie satisfieri et intendit petitorium probis decimis et obuentionibus quas non percepit

Source (click image below to view full size)