Charter Document - 00270137

Charter Document - 00270137


Charter Number: 00270137
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1181
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta apud Westmonasterium in curia domini regis die Iouis proxima ante festum sancti Luce ewangeliste anno xxvii regni regis Henrici secundi coram R Wintoniensi G Eliensi I Norwicensi episcopis et Ranulfo de Glamvile et Ricardo Thesaurario et Willelmo Basset et Hugone de Morewic et Rannulfo de Gedinge et aliis baronibus et iustic[] domini regis qui tunc ibi aderant inter monachos de Thama et Ricardum Talemasche de ix acris terre et dimidia in Stokes et de una acra prati et dimidia in eadem villa unde monachi querebantur quod deerant eis de duabus hidis terre et viii acris in Stoke sicut carta Petri patris predicti Ricardi testatur quam monachi habent Unde placitum fuerat inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Ricardus reddit et concedit predictis monachis predictas ix acras terre et dimidiam et predictam acram prati et dimidiam ad perficiendam cartam Petri patris sui Et pro hac concessione predicti monachi donant predicto Ricardo iii marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Hec est finalis concordia facta apud Westmonasteriumlocation in curia domini regis die Iouis proxima ante festum sancti Luce ewangeliste anno xxvii regni regis Henrici secundidate coram R Wintoniensiname G Eliensiname I Norwicensi episcopisname et Ranulfo de Glamvilename et Ricardo Thesaurarioname et Willelmo Bassetname et Hugone de Morewicname et Rannulfo de Gedingename et aliis baronibus et iustic[] domini regis qui tunc ibi aderant inter monachos de Thamaname et Ricardum Talemaschename de ix acris terre et dimidianumeral in Stokes et de una acra prati et dimidia in eadem villa unde monachiname querebantur quod deerant eis de duabus hidis terre et viii acrisnumeral in Stoke sicut carta Petri patris predicti Ricardiname testatur quam monachiname habent Unde placitum fuerat inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Ricardusname reddit et concedit predictis monachisname predictas ix acras terre et dimidiamnumeral et predictam acram prati et dimidiam ad perficiendam cartam Petri patrisname sui Et pro hac concessione predicti monachiname donant predicto Ricardoname iii marcasnumeral argenti