Charter Document - 00270110
Charter Number: | 00270110 |
---|---|
Cartulary Title: | The Thame Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1212 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno uerbi incarnati mccxii cicli decennoualis xvi regni regis Iohannis xiii ultimo die Februarii conuenerunt apud Scypdun dominus Simon abbas cum suis et Robertus de Bascheruille cum amicis suis Qui Robertus dixit quod conuersi de Scypdun ceperant de terra sua et iunxerant terre nostre Prefatus autem abbas posuit se de hoc super uerumdictum legalium hominum qui tunc ibi fuerunt Qui cum de hoc nichil certum dicerent abbas pro bono pacis dedit Roberto unam marcam argenti et ipse Robertus quietum clamauit imperpetuum ipsum abbatem et domum nostram de omni iure et clamio quod habuit uel habere potuit in omnibus terris que tunc tenuimus et usque ad illum diem tenueramus presentibus tunc ibidem Radulfo de Ailesbyr cellerario nostro Hugone de Leueken monacho Gaufrido Caluo et Baldewino conuersis fratre Willelmo de London preceptore hospitalis de Hoggesyag et fratre Ricardo socio suo Ricardo filio Walteri de Mortune Yruoi Malet Rogero de Cranford Burchardo forestario Radulfo le King Fulcone fratre suo et pluribus aliis
Markups
Names Markup:
Anno uerbi incarnati mccxii cicli decennoualis xvi regni regis Iohannis xiii ultimo die Februariidate conuenerunt apud Scypdunlocation dominus Simon abbasname cum suis et Robertus de Bascheruillename cum amicis suis Qui Robertusname dixit quod conuersi de Scypdun ceperant de terra sua et iunxerant terre nostre Prefatus autem abbasname posuit se de hoc super uerumdictum legalium hominum qui tunc ibi fuerunt Qui cum de hoc nichil certum dicerent abbasname pro bono pacis dedit Robertoname unam marcam argenti et ipse Robertusname quietum clamauit imperpetuum ipsum abbatemname et domum nostram de omni iure et clamio quod habuit uel habere potuit in omnibus terris que tunc tenuimus et usque ad illum diem tenueramus presentibus tunc ibidem Radulfo de Ailesbyr cellerarioname nostro Hugone de Leueken monachoname Gaufrido Caluoname et Baldewino conuersis fratrename Willelmo de London preceptore hospitalis de Hoggesyagname et fratre Ricardo socioname suo Ricardo filio Walteri de Mortunename Yruoi Maletname Rogero de Cranfordname Burchardo forestarioname Radulfo le Kingname Fulcone fratrename suo et pluribus aliis