Charter Document - 00270105
Charter Number: | 00270105 |
---|---|
Cartulary Title: | The Thame Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conuentio facta coram uenerabili Rogero Lincolniensi decano inter abbatiam de Thuma et ecclesiam de Quentone imperpetuum quod monachi de Thama concesserunt Roberto persone de Quentone et successoribus suis in posterum uicesimam tantum garbam de terris suis quas propriis sumptibus excolunt apud Sypdone exceptis omnibus noualibus suis factis seu faciendis uti predecessor eius Adam percipere solebat Et idem Robertus et successores eius singulis annis in die Exaltationis sancte Crucis predictis monachis dimidiam marcam argenti persoluent Hec autem conuentio facta fuit anno Uerbi incarnati mcxcix qui est annus regni regis Iohannis primus concedente et assensum prebente domino de Quentone Yruai Maleth et dicto Roberto sacramento prestito idem affirmante his testibus Bartholomeo decano de Duningtone Iohanne decano de Prestone Radulfo de Twiford Ricardo Boistard Bernardo et Petro capellanis
Markups
Names Markup:
Hec est conuentio facta coram uenerabili Rogero Lincolniensi decanoname inter abbatiam de Thumaname et ecclesiam de Quentonename imperpetuum quod monachi de Thamaname concesserunt Roberto persone de Quentonename et successoribus suis in posterum uicesimam tantum garbam de terris suis quas propriis sumptibus excolunt apud Sypdone exceptis omnibus noualibus suis factis seu faciendis uti predecessor eius Adamname percipere solebat Et idem Robertusname et successores eius singulis annis in die Exaltationis sancte Crucis predictis monachisname dimidiam marcam argenti persoluent Hec autem conuentio facta fuit anno Uerbi incarnati mcxcix qui est annus regni regis Iohannis primusdate concedente et assensum prebente domino de Quentone Yruai Malethname et dicto Robertoname sacramento prestito idem affirmante his testibus Bartholomeo decano de Duningtonename Iohanne decano de Prestonename Radulfo de Twifordname Ricardo Boistardname Bernardoname et Petro capellanisname