Charter Document - 00270096
| Charter Number: | 00270096 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Thame Cartulary |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1204 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in quinque septimanas anno regni regis Iohannis quinto coram Galfridus filio Petri Eustachio de Facunberge Iohanne de Gestlinge Osberto filio Heruei Godefrido de Insula Waltero do Crepinge iustic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Walterum de Marisco petentem et Willelmum abbatem de Tama tenentem de una uirgata terre cum pertinentiis in Nortune unde recognicio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Walterus remisit et quietum clamauit predicto abbati et successoribus suis totum ius et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamancia fine et concordia predictus abbas dedit predicto Waltero uiginti solidos esterlingorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in quinque septimanas anno regni regis Iohannis quinto coram Galfridus filio Petriname Eustachio de Facunbergename Iohanne de Gestlingename Osberto filio Herueiname Godefrido de Insulaname Waltero do Crepinge iustic[iariis]name et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Walterum de Marisconame petentem et Willelmum abbatem de Tamaname tenentem de una uirgata terre cum pertinentiis in Nortune unde recognicio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Walterusname remisit et quietum clamauit predicto abbatiname et successoribus suis totum ius et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamancia fine et concordia predictus abbasname dedit predicto Walteroname uiginti solidos esterlingorum
