Charter Document - 00250003

Charter Document - 00250003


Charter Number: 00250003
Cartulary Title: Records of Harrold Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1140 - 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus sancte matris ecclesia filiis tam futuris quam presentibus quod ego Sanson Fortis concedo et sigilli mei impressione confirmo unam virgata terre quam Robertus de Blossevilla concessit ecclesie Sancti Petri de Harewolda ad sustentationem fratrum et sororum inibi commorantium in elemosinam perpetuo tenendum de dominio suo quam tenebat de me in Brawefeld scilicet culturam juxta Wardeinton et Cokeliwanga et quatuor acras terre juxta viam de Lavendena cum pratis predicte virgata adjacentibus et duas acras prati juxta pontem Torveje et dimidiam acram ad hospitandum juxta ecclesiam de Brefeld et unam croftam in Harewolda inter duttam et fossam canonicorum Hujus autem concessionis nostre testes sunt isti Simon de Wahulla Huwardus de Lavendena Walchierus de Timaisuii Robertus Rusel Nicholaus de Juvenci et fratres ejus Nicholaius de Hulut Amalricus Fortis Walterus Disel et Acardus frater ejus Baldewinus Mordant Stephanus de Longo prato Hugo Ruffus Rogerus de Halemine Godardus de Everdun Bonefacius Danckine Baldewinus scriptor