Charter Document - 00240044

Charter Document - 00240044


Charter Number: 00240044
Cartulary Title: The Cartulary of Snelshall Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant presentes et futuri quod ego Willelmus Maunsel dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui monachis Sancte Marie de Wouburne in perpetuam elemosinam totum mesuagium in Senle super quod grangia illorum sedet et quadraginta acras ex una parte et xl acras ex altera et pasturam ducentarum ouium per maius centum et v vaccas cum sequela sua et v sues cum verre et porcello Hoc tenementum habebunt monachi in perpetuam elemosinam libere et quiete sicut elemosina liberius teneri potest Et sciendum quod monachi habebunt proprias quadraginta acras grangie sue ex utraque parte simul cum capitelli de prato Hi sunt testes Radulfus filius Berneri Wallterus Passelewe Alexander de Draiton Petrus filius Petri Richerus de Bello Campo Philippus de Suenle Willelmus Carbounel Radulfus de Luthon Alanus Caperun Willelmus de Wenge

Source (click image below to view full size)