Charter Document - 00240003
Charter Number: | 00240003 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Snelshall Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Radulfus Martel dedi et concessi et hac presenti carta mea contirmaui Alexandro clerico de Drayton propter homagium suum et seruicium suum mesuagium quod fuit Hugonis parvi in Thatheo cum terra pertinente ad predictum mesuagium scilicet quatuor acras terre cum omnibus pertinenciis suis duas acras super Clauerhul in uno campo et unam acram in alio campo ad Watbrugeweye et quartam acram subtus Sumerwelle versus occidentem et pratum in Godsunesham scilicet inter aquam et nemus Thome de Mansel sibi et heredibus suis tenendas a me et heredibus meis libere et quiete pro omni seruicio quod ad me pertinet pro quibusdam cirotecis ad Pascha soluendis Preterea concessi et confirmaui predicto Alexandro de Drayt et heredibus suis totam aliam terram quam tenuit de feodo meo sicut carta donatoris testatur Hiis testibus Hamone Passelewe Thoma le Mansel Roberto filio Willelmi Willelmo clerico de Leyton Hugone de Lincelad Galfrido Giffard Eustachio de Neuton et multis aliis