Charter Document - 00240002

Charter Document - 00240002


Charter Number: 00240002
Cartulary Title: The Cartulary of Snelshall Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1215 - 1218
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Radulfus Martel dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui pro salute anime mee et vxoris mee et omnium antecessorum nostrorum monachis de Snelhale deo et Sancte Marie et Sancto Leonardo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam locum de Snelleshale cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus infra uillam de Thateo et extra in bosco et plano in pratis et pasturis in terris cultis et non cultis Dedi eis in puram et perpetuam elemosinam capellam de Thatheo cum terra et domo et omnibus aliis pertinenciis suis sicut domina Sibilla aua mea eam ad sustentacionem fratrum apud Snelleshale deo servientium dedit et sicut Robertus bone memorie Lincolniensis episcopus concessit et confirmauit et in bosco de Thateo perpetualiter quantum sufficit ad ignem suum et ad domos suas reparandas et husbote et heibote Et dedi eis in Thateo vnam uirgatam terre reddendo annuatim michi et heredibus meis iiij solidos pro omni seruicio ad Natale et ad festum beate Marie et ad festum Sancti Baptiste Iohannis et ad festum Sancti Michaelis et de hoc cartam sigillo meo signatam eis feci Dedi eis et de sub bosco meo perpetualiter ad ceruisiam et panem suum faciendum sufficienter Hiis testibus Willelmo [et] Gaufrido fratribus meis Iohanne Luuel Gaufrido Giffard Roberto filio eius Roberto Lupo Willelmo de Puile W de Waude Hugone Gerbert

Source (click image below to view full size)