Charter Document - 00220670
Charter Number: | 00220670 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Daventry Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Northampton die martis proxima post clasum Pasche anno regni regis J nono coram ipso domino rege G filio Petri Willelmo Briwere Simone de Patshulle Radulpho de Arden iusticiariis et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter Johannem le Poher petentem per Robertum de Spechele positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Alennium priorem de Daventre deforcientem de advocacione ecclesie de Suthrop unde recognitio ultime presentacionis summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Johannes recognovit et concessit predictam advocacionem predicte ecclesie esse ius predicti Alennii prioris de Daventre et eiusdem loci conventus et eam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicto Alennio priori de Daventre et eiusdem loci conventui et successoribus suis inperpetuum Et predictus prior et conventus receperunt predictum Johannem in omnibus oracionibus et beneficiis suis que facturi sunt in ecclesia de Daventre
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Northampton die martis proxima post clasum Pasche anno regni regis Jname nono coram ipso domino regename G filio Petriname Willelmo Briwerename Simone de Patshullename Radulpho de Ardenname iusticiariisname et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter Johannem le Pohername petentem per Robertum de Spechelename positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Alennium priorem de Daventrename deforcientem de advocacione ecclesie de Suthrop unde recognitio ultime presentacionis summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Johannesname recognovit et concessit predictam advocacionem predicte ecclesie esse ius predicti Alennii prioris de Daventrename et eiusdem loci conventusname et eam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicto Alennio priori de Daventrename et eiusdem loci conventuiname et successoribus suis inperpetuum Et predictus priorname et conventusname receperunt predictum Johannemname in omnibus oracionibus et beneficiis suis que facturi sunt in ecclesia de Daventre