Charter Document - 00220533

Charter Document - 00220533


Charter Number: 00220533
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1241
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conuentio facta anno gratie millesimo ccxl primo in crastino sancti Jacobi apostuli inter Nicholaum priorem et conuentum de Dauentre ex una parte et dilectos parochianos suos de Welton scilicet Segwinum Malore Simonem de Twe Johannem de Braunston Eustachium Gulafre Robertum Ace et ceteros libere tenentes et natiuos ex altera exceptis novem acris terre et dimidia de feudo Roberti Malore tam de eius dominico quam de uilenagio et quinque uirgatis terre et dimidia et uno quarto quas dominus Simon de Throp miles tunc habuit in dicta parrochia de Welton tam in uillenagio quam in dominico uidelicet quod predicti prior et conuentus de Dauentre concesserunt et quietas clamauerunt dictis parochianis suis et heredibus uel successorum illorum omnes decimas feni dicte parochie de Welton inperpetuum de omnibus pratis et terris que falcabiles erant uel falcari solebant anno quo facta fuit ista composicio exceptis ut supradictum est terris et pratis de feudo dictorum Roberti Malore et Simonis de Throp pro xiiii solidis argenti quos dicti parochiani et illorum heredes uel successores dictis monachis et successoribus suis annuatim infra octabas apostulorum Petri et Pauli inperpetuum persoluent sub pena dimidia marce argenti si quid illorum in solucione dicti termini in quantum ad se pertinebit cessauerit In cuius rei testimonium presens scriptum in modo cirographi inter nos est confectum et sigilli utriusque partis huic inde appositis corroboratum Hiis testibus domino Waltero filio Simonis Nicholao de Noers Simone de Throp et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est conuentio facta anno gratie millesimo ccxl primodate in crastino sancti Jacobi apostuli inter Nicholaum prioremname et conuentum de Dauentrename ex una parte et dilectos parochianosname suos de Welton scilicet Segwinum Malorename Simonem de Twename Johannem de Braunstonname Eustachium Gulafrename Robertum Acename et ceteros libere tenentes et natiuos ex altera exceptis novem acris terre et dimidia de feudo Roberti Malorename tam de eius dominico quam de uilenagio et quinque uirgatis terre et dimidia et uno quarto quas dominus Simon de Throp milesname tunc habuit in dicta parrochia de Welton tam in uillenagio quam in dominico uidelicet quod predicti priorname et conuentus de Dauentrename concesserunt et quietas clamauerunt dictis parochianisname suis et heredibus uel successorum illorum omnes decimas feni dicte parochie de Welton inperpetuum de omnibus pratis et terris que falcabiles erant uel falcari solebant anno quo facta fuit ista composicio exceptis ut supradictum est terris et pratis de feudo dictorum Roberti Malorename et Simonis de Thropname pro xiiiinumeral solidis argenti quos dicti parochiani et illorum heredes uel successores dictis monachisname et successoribus suis annuatim infra octabas apostulorum Petri et Pauli inperpetuum persoluent sub pena dimidia marce argenti si quid illorum in solucione dicti termini in quantum ad se pertinebit cessauerit In cuius rei testimonium presens scriptum in modo cirographi inter nos est confectum et sigilli utriusque partis huic inde appositis corroboratum Hiis testibus domino Waltero filio Simonisname Nicholao de Noersname Simone de Thropname et multis aliis