Charter Document - 00220504

Charter Document - 00220504


Charter Number: 00220504
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Petition
Date: 1141 - 1143
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus de sancto Asaph dei gratia episcopus archiepiscopis episcopis et omnibus sancte matris ecclesie filiis perpetuam in domino salutem Sane agnoscat dignitas et dilectio vestra karissimi quod dum ego servus vester humilis vices pontificis Alaxandri Lincolniensis in Northamptona diligenter exequerer capellam de Welton ecclesie sancti Augustini de Daventre pertinentem et adiacentem requisicione et obsecracione duorum sacerdotis et parochianorum ville eiusdem in ecclesiam dedicavi Ita tamen quod nichil penitus matri ecclesie ecclesie videlicet sancti Augustini de Daventre et monachis ibidem deo servientibus in decimis oblacionibus vel in corporibus sepeliendis vel aliquibus consuetudinibus antea habitis subtrahatur set sicut antea in quibuslibet serviciis et exhibicionibus a sacerdote et a parochianis fideliter et devote eidem per omnia servatur Et hoc eciam ratum et indisolubile fieri concessit Fulco Trussel nepos Willelmi de Novomercato visa et audita carta donacionis eiusdem Willelmi quam donacionem in capitulo sancti Augustini apud Daventre fecerat anno illo quo mortuus est rex Henricus et eiusdem rei testibus presencialiter assistenibus auditis et per fidem suam in manum meam affidavit Quapropter rogo et humiliter expostulo quatinus suam in futuro quod absit aliquos huiusmodis accionibus reluctanter vel contradicentes audieritis pro dei amore servi nostri humillinia supplicatione eorum demarcione sub veritatis attestacione ob metis et malignitatis errorem eo usque canonice ne primatis dum malignari desistant et ecclesie matris filii studio emendacionis fideles existant Testibus Gaufrido capellano Lincoln[] episcopi Edwino decano Willelmo decano de Bergaby Johanne sacerdote Willelmo Gemme et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Ricardus de sancto Asaphname dei gratia episcopusname archiepiscopis episcopis et omnibus sancte matris ecclesie filiis perpetuam in domino salutem Sane agnoscat dignitas et dilectio vestra karissimi quod dum ego servus vester humilis vices pontificis Alaxandri Lincolniensisname in Northamptona diligenter exequerer capellam de Welton ecclesie sancti Augustini de Daventre pertinentem et adiacentem requisicione et obsecracione duorum sacerdotis et parochianorum ville eiusdem in ecclesiam dedicavi Ita tamen quod nichil penitus matri ecclesie ecclesiename videlicet sancti Augustini de Daventrename et monachisname ibidem deo servientibus in decimis oblacionibus vel in corporibus sepeliendis vel aliquibus consuetudinibus antea habitis subtrahatur set sicut antea in quibuslibet serviciis et exhibicionibus a sacerdote et a parochianis fideliter et devote eidem per omnia servatur Et hoc eciam ratum et indisolubile fieri concessit Fulco Trussel nepos Willelmi de Novomercatoname visa et audita carta donacionis eiusdem Willelminame quam donacionem in capitulo sancti Augustini apud Daventre fecerat anno illo quo mortuus est rex Henricusname et eiusdem rei testibus presencialiter assistenibus auditis et per fidem suam in manum meam affidavit Quapropter rogo et humiliter expostulo quatinus suam in futuro quod absit aliquos huiusmodis accionibus reluctanter vel contradicentes audieritis pro dei amore servi nostri humillinia supplicatione eorum demarcione sub veritatis attestacione ob metis et malignitatis errorem eo usque canonice ne primatis dum malignari desistant et ecclesie matris filii studio emendacionis fideles existant Testibus Gaufrido capellano Lincoln[] episcopiname Edwino decanoname Willelmo decano de Bergabyname Johanne sacerdotename Willelmo Gemmename et multis aliis