Charter Document - 00220500
Charter Number: | 00220500 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Daventry Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Northamton a die sancti Johannis baptiste in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo primo coram Rogero de Thurkilby Gilberto de Preston Magistro Simone de Wauton et Johanne de Cobbeham iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum Malore petentem et Nicholaum priorem de Daventre tenentem de advocacione capelle de Welton cum pertinenciis unde recognicio magne assise summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Robertus recognovit predictam advocacionem eiusdem capelle cum pertinenciis esse ius ipsius prioris et ecclesie sue de Daventre et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis et ecclesie predicte inperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieto clamacione fine et concordia idem prior dedit predicto Roberto ii marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Northamton a die sancti Johannis baptiste in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo primodate coram Rogero de Thurkilbyname Gilberto de Prestonname Magistro Simone de Wautonname et Johanne de Cobbehamname iusticiariis itinerantibusname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum Malorename petentem et Nicholaum priorem de Daventrename tenentem de advocacione capelle de Welton cum pertinenciis unde recognicio magne assise summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Robertusname recognovit predictam advocacionem eiusdem capelle cum pertinenciis esse ius ipsius priorisname et ecclesie sue de Daventrename et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicto prioriname et successoribus suis et ecclesiename predicte inperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieto clamacione fine et concordia idem priorname dedit predicto Robertoname iinumeral marcas argenti