Charter Document - 00220494
| Charter Number: | 00220494 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Daventry Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Permission |
| Date: | 1215 - 1217 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Jacobus prior de Daventre de eiusdem loci conventus salutem in domino Noverit universitas vestra nos intuitu caritatis concessisse dilecto domino et amico nostro Rogero de Welton filio Willelmi filii Stephani de Welton quod nos recipiemus ad presentacionem suam unum clericum in monachum quam sit etatis decem et octo annorum ad minus bone fame et qui sciat legere et cantare in libro sufficienter qui pro ipso et pro omnibus suis tam vivis quam defunctis et precipue pro salute anniversarii Willelmi patris sui et Stephani avi sui de Welton divina officia celebrabit Qui ita receptus in primo ingressu suo vestes sibi ad monachum necessarias providebit Cum vero factus fuerit monachus si processu temporis obierit vel aliquam culpam forte comiserit per quam monachatum apud nos omnino amittat secundum statuta regula sancti Benedicti tunc alium clericum recipiemus in monachum ad presentacionem prefati Rogeri de Welton sub forma predicta Et hoc concessimus tam eidem Rogero de Welton quam heredibus suis de nobis et successoribus nostris inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus Adam persona de Welton Johanne decano de Fardynston Thoma de Baddeby et aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Jacobus prior de Daventrename de eiusdem loci conventus salutem in domino Noverit universitas vestra nos intuitu caritatis concessisse dilecto domino et amico nostro Rogero de Welton filio Willelmi filii Stephani de Weltonname quod nos recipiemus ad presentacionem suam unum clericum in monachum quam sit etatis decem et octo annorum ad minus bone fame et qui sciat legere et cantare in libro sufficienter qui pro ipso et pro omnibus suis tam vivis quam defunctis et precipue pro salute anniversarii Willelmi patrisname sui et Stephani avi sui de Weltonname divina officia celebrabit Qui ita receptus in primo ingressu suo vestes sibi ad monachum necessarias providebit Cum vero factus fuerit monachus si processu temporis obierit vel aliquam culpam forte comiserit per quam monachatum apud nos omnino amittat secundum statuta regula sancti Benedicti tunc alium clericum recipiemus in monachumname ad presentacionem prefati Rogeri de Weltonname sub forma predicta Et hoc concessimus tam eidem Rogero de Weltonname quam heredibus suis de nobis et successoribus nostris inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus Adam persona de Weltonname Johanne decano de Fardynstonname Thoma de Baddebyname et aliis
