Charter Document - 00202342
Charter Number: | 00202342 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Priory of Old Wardon, Bedfordshire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini [regis] apud Dunstaple in crastino sancti Nicholai anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis xxxix coram abbate Johanne de Burgo sancti Petri magistro Simone de Wauton Roberto de Schotingdon Willelmo Trussell Johanne de Caue et Nicholao de Hawle Justic itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Gaufridum Burdeleys querentem et Gaufridum abbatem de Wardon de hoc quod predictus abbas acquietaret ipsum de seruicio quod Willelmus de Bello campo de Eton ab eo exigit de libero tenemento suo quod de predicto abbate tenet in Stacheden scilicet de tercia parte feodi unius militis Et unde idem Galfridus questus fuit quod pro defectu ipsius abbatis distringebatur quod faceret sectam ad curiam ipsius Willelmi apud Eton de tribus septimanis in tres septimanas pro predicto tenemento de qua secta idem abbas qui medius est inter eos ipsum acquietare debet unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus abbas recognouit predictum tenementum cum pertinenciis esse ius ipsius Gaufridi habend et tenend eidem Gaufrido et heredibus suis de predicto Gaufrido [sic rectius abbate] et successoribus suis et ecclesia sua de Wardon in perpetuum reddendo inde per annum ij lb cimini infra quindenam Pasche et faciendo inde forinsecum seruicium quantum pertinet ad tantum tenementum de eodem feodo in eadem villa pro omni seruicio consuetudine et exactione Et predictus abbas et successores sui et ecclesia sua predicta warantizabunt acquietabunt et defendent eidem Gaufrido et heredibus suis predictum tenementum cum pertinenciis per predicta seruicia contra omnes homines in perpetuum Et pro hac recognicione warantia defensione fine et concordia idem Galfridus remisit et quietum clamauit de se predicto abbati et ecclesie sue predicte omnia dampna que dicebat se habuisse occasione predicte districcionis in perpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini [regis] apud Dunstaplelocation in crastino sancti Nicholai anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis xxxixdate coram abbate Johanne de Burgo sancti Petriname magistro Simone de Wautonname Roberto de Schotingdonname Willelmo Trussellname Johanne de Cauename et Nicholao de Hawlename Justicname itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Gaufridum Burdeleysname querentem et Gaufridum abbatem de Wardonname de hoc quod predictus abbasname acquietaret ipsum de seruicio quod Willelmus de Bello campo de Etonname ab eo exigit de libero tenemento suo quod de predicto abbatename tenet in Stacheden scilicet de tercia parte feodi unius militis Et unde idem Galfridusname questus fuit quod pro defectu ipsius abbatisname distringebatur quod faceret sectam ad curiam ipsius Willelmi apud Etonname de tribus septimanis in tres septimanas pro predicto tenemento de qua secta idem abbasname qui medius est inter eos ipsum acquietare debet unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus abbasname recognouit predictum tenementum cum pertinenciis esse ius ipsius Gaufridiname habend et tenend eidem Gaufridoname et heredibus suis de predicto Gaufridoname [sic rectius abbate]name et successoribus suis et ecclesia sua de Wardon in perpetuum reddendo inde per annum ij lbnumeral cimini infra quindenam Pasche et faciendo inde forinsecum seruicium quantum pertinet ad tantum tenementum de eodem feodo in eadem villa pro omni seruicio consuetudine et exactione Et predictus abbasname et successores sui et ecclesia sua predicta warantizabunt acquietabunt et defendent eidem Gaufridoname et heredibus suis predictum tenementum cum pertinenciis per predicta seruicia contra omnes homines in perpetuum Et pro hac recognicione warantia defensione fine et concordia idem Galfridusname remisit et quietum clamauit de se predicto abbati et ecclesie sue predicte omnia dampna que dicebat se habuisse occasione predicte districcionis in perpetuum