Charter Document - 00200243
Charter Number: | 00200243 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Priory of Old Wardon, Bedfordshire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant, Licence |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus hoc scriptum uisuris uel audituris Rogerus de Quency comes Wynton[] constabularius Scocie salutem Quia abbas de Wardon recognouit nobis quod tenentes sui quos habet in duobus mesuagiis in uilla de Eynesbury que quidem mesuagia habuit ex dono antecessorum nostrorum debent nobis et heredibus nostris sectam ad uisum franci plagii bis in anno uolumus et concedimus caritatis intuitu quod dictus abbas et successores sui quieti sint de secta uisus franci plagii ita tamen quod tenentes dicti abbatis et successorum suorum ueniant bis in anno ad uisum franci plagii ad faciendum quod secundum legem terre et consuetudinem regni facere debent Uerumptamen pro salute anime nostre et animabus antecessorum et successorum nostrorum concedimus pro nobis et heredibus nostris quod si dicti tenentes amerciati fuerint uel debeant amerciari pro aliqua transgressione uisum franci plegii tangente dictus abbas et successores sui illud amerciatum habebunt et percipient per manus proprias uel atturnatorum suorum a dictis tenentibus suis sine contradictione uel calumpnia nostri uel heredum nostrorum reddendo inde annuatim nobis et heredibus nostris unum denarium ad festum sancti Michaelis pro omnibus uisum franci plagii tangentibus Et ut hec nostra concessio robur perpetue firmitatis optineat presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus in testimonium Hiis testibus domino Roberto de Quency fratre meo Henrico Engayne Philippo Luuel Johanne de Cranford Petro Potar Petro de Syresham senes callo nostro Bryano clerico Henrico de Faffinton et Roberto Leonard Datum apud Sutho die Mercurii proxima post festum sancti Ambrosii anno gracie millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo
Markups
Names Markup:
Omnibus hoc scriptum uisuris uel audituris Rogerus de Quency comes Wyntonname[] constabularius Scocie salutem Quia abbas de Wardonname recognouit nobis quod tenentes sui quos habet in duobus mesuagiis in uilla de Eynesbury que quidem mesuagia habuit ex dono antecessorum nostrorum debent nobis et heredibus nostris sectam ad uisum franci plagii bis in anno uolumus et concedimus caritatis intuitu quod dictus abbasname et successores sui quieti sint de secta uisus franci plagii ita tamen quod tenentes dicti abbatisname et successorum suorum ueniant bis in anno ad uisum franci plagii ad faciendum quod secundum legem terre et consuetudinem regni facere debent Uerumptamen pro salute anime nostre et animabus antecessorum et successorum nostrorum concedimus pro nobis et heredibus nostris quod si dicti tenentes amerciati fuerint uel debeant amerciari pro aliqua transgressione uisum franci plegii tangente dictus abbasname et successores sui illud amerciatum habebunt et percipient per manus proprias uel atturnatorum suorum a dictis tenentibus suis sine contradictione uel calumpnia nostri uel heredum nostrorum reddendo inde annuatim nobis et heredibus nostris unum denarium ad festum sancti Michaelis pro omnibus uisum franci plagii tangentibus Et ut hec nostra concessio robur perpetue firmitatis optineat presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus in testimonium Hiis testibus domino Roberto de Quency fratrename meo Henrico Engaynename Philippo Luuelname Johanne de Cranfordname Petro Potarname Petro de Syresham senes calloname nostro Bryano clericoname Henrico de Faffintonname et Roberto Leonardname Datum apud Sutho die Mercurii proxima post festum sancti Ambrosii anno gracie millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo